1.
LEPUS.Hic dicitur Orionis canem fugere venantis. Nam cum, ut
oportebat, eum venatorem finxissent, voluerunt etiam significare aliqua de
causa; itaque leporem ad pedes eius fugientem finxerunt. Quem nonnulli a
Mercurio constitutum dixerunt, eique datum esse praeter cetera genera
quadrupedum, ut alios pareret, alios haberet in ventre. Qui autem ab hac causa
dissentiunt, negant tam nobilem et tam magnum venatorem, de quo et ante in
Scorpionis signo diximus, oportere fingi leporem venari. Callimachum quoque
accusari, quod cum Dianae scriberet laudes, eam leporum sanguine gaudere et eos
venari dixisset. Itaque
Oriona cum Tauro decertantem fecerunt.
2.
Leporis autem hanc historiam memoriae prodiderunt. Apud antiquos in insula Lero nullum
leporem fuisse, sed ex eorum civitate adulescentium quendam, studio generis
inductum, ab exteris finibus leporem feminam praegnantem attulisse et eius
partum diligentissime ministrasse. Itaque cum peperisset, compluribus eius
civitatis studium incidisse et partim pretio, partim beneficio mercatos omnes
lepores alere coepisse. Ita non longo intervallo tantam multitudinem leporum
procreatam, ut tota insula ab his occupata diceretur. Quibus cum ab hominibus
nihil daretur, in semina eorum impetu facto omnia comederunt. Quo facto incolae
calamitate adfecti, cum fame forent oppressi, communi consilio totius civitatis
vix denique eos ex insula abegisse dicuntur. Itaque postea leporis figuram in
astris constituisse, ut homines meminissent nil esse tam exoptandum in vita,
quin ex eo polus doloris quam laetitiae capere posterius cogerentur.
1.
ORION.Hunc Hesiodus
Neptuni filium dicit ex Euryale Minois filia natum; concessum autem ei, ut
supra fluctus curreret ut in terra, quemadmodum Iphiclo datum dicitur, ut supra
aristas curreret neque eas infringeret. Aristomachus autem dicit quendam Hyriea
fuisse Thebis, Pindarus autem in insula Chio. Hunc autem, cum Iovem et
Mercurium hospitio recepisset, petisse ab his, ut sibi aliquid liberorum
nasceretur. Itaque quo facilius petitum impetraret, bovem immolasse
et his pro epulis adposuisse. Quod cum fecisset, poposcisse Iovem et Mercurium
quod corium de bove foret detractum, et quod fecerant urinae in corium
infudisse, et id sub terra poni iussisse. Ex
quo postea natum puerum, quem Hyrieus e facto Uriona appellaret. Sed
venustate et consuetudine factum est, ut Orion vocaretur. Hic dicitur Thebis
Chium venisse et Oenopionis filiam Meropen per vinum cupiditate incensus
conpressisse. Pro quo facto ab Oenopione excaecatus et de insula eiectus
existimatur Lemnum ad Vulcanum pervenisse et ab eo quendam ducem Cedaliona
nomine accepisse. Quem collo
ferens dicitur ad Solem venisse et ab eo sanatus, ut se ulcisceretur, Chium
revertisse. Oenopiona autem a civibus sub terra custoditum esse. Quem postquam
se invenire posse desperaret Orion, in insulam Cretam pervenisse, et ibi venari
coepisse cum Diana, et ei polliceri quae supra diximus, et ita ad sidera
pervenisse. Nonnulli autem aiunt Oriona cum Oenopione prope nimia coniunctum
amicitia vixisse, et quod ei voluerit suum studium in venando probare, Dianae
quoque pollicitum quae supra diximus; et ita interfectum. Alii dicunt cum
Callimacho, cum Dianae vim voluerit adferre, ab ea sagittis esse confixum et ad
sidera propter venandi consimile studium deformatum. Istrus autem dicit Oriona
a Diana esse dilectum et paene factum, ut ei nupsisse existimaretur. Quod cum
Apollo aegre ferret, et saepe eum obiurgans nihil egisset, natantis Orionis
longe caput solum videri conspicatus, contendit cum Diana eam non posse
sagittam mittere ad id, quod nigrum in mari videretur. Quae cum se vellet in eo
studio maxime artificem dici, sagitta missa caput Orionis traiecit. Itaque eum
cum fluctus interfectum ad litus eiecisset, et se eum Diana percussisse
plurimum doleret, multis eius obitum prosecuta lacrimis, inter sidera statuisse
existimatur. Sed quae post mortem eius Diana fecerit, in eius historiis
dicemus.
|