1.
CANIS.Hic dicitur ab
Iove custos Europae adpositus esse et ad Minoa pervenisse. Quem Procris Cephali
uxor laborantem dicitur sanasse et pro eo beneficio canem muneri accepisse,
quod illa studiosa fuerit venationis, et quod cani fuerat datum, ne ulla fera
praeterire eum posset. Post eius obitum canis ad Cephalum pervenit, quod Procris
eius fuerat uxor. Quem ille ducens secum Thebas pervenit, ubi erat vulpes, cui
datum dicebatur, ut omnes canes effugere posset. Itaque cum in unum
pervenissent, Iuppiter nescius quid faceret, ut Istrus ait, utrosque in lapidem
convertit. Nonnulli hunc canem Orionis esse dixerunt, et quod studiosus fuerit
venandi, cum eo canem quoque inter astra conlocatum; alii autem Icari canem
esse dixerunt, de quo ante diximus. Quae multa proposita suos habent auctores.
2. Sed canis habet in lingua
stellam unam, quae ipsa Canis appellatur, in capite autem alteram, quam Isis
suo nomine statuisse existimatur et Sirion appellasse propter flammae candorem,
quod eiusmodi sit, ut prae ceteris lucere videatur. Itaque quo magis eam cognoscerent,
Sirion appellasse.
1.
PROCYON.Hic ante maiorem Canem exoriri videtur, sed a nonnullis
Orionis esse existimatur. Hac etiam de causa Procyon est appellatus, sed isdem
omnibus historiis quibus superior Canis annumeratur.
|