1.
ARGO.Hanc nonnulli propter celeritatem Graece dixerunt Argo
appellatam; alii quod Argus eius fuerit inventor. Hanc autem primam in mari
fuisse conplures dixerunt, et hac re maxime stellis esse figuratam. Hanc navem
factam Pindarus ait in Magnesiae oppido, cui Demetrias est nomen. Callimachus
autem in isdem finibus ad Apollinis Actii templum, quod Argonautae proficiscentes
statuisse existimantur in eo loco, qui Pagasae vocatur, ideo quod navis Argo
ibi primum conpacta dicitur, quod est Graece pagasai. Homerus hunc eundem locum
in Thessaliae finibus esse demonstrat; Aeschylus autem et nonnulli aiunt a
Minerva quandam materiam loquentem eodem esse coniunctam. Sed huius non tota
effigies inter astra videtur; divisa enim est a puppi usque ad malum,
significans, ne homines navibus fractis pertimescerent.
1.
CENTAURUS.Hic dicitur nomine Chiron Saturni et Philyrae filius
esse, qui non modo ceteros Centauros, sed homines quoque iustitia superasse.
Aesculapium et Achillem nutrisse existimatur. Pietate igitur et diligentia
effecit, ut inter astra numeraretur. Apud hunc Hercules cum deverteretur et
simul cum Chirone sedens sagittas consideraret, fertur una earum decidisse
supra pedem Chironis et ita eum interfecisse. Alii autem dicunt Centaurum
miratum, quod tam brevibus sagittis tam magna corpora Centaurorum interfecerit,
ipsum contendere arcum conatum, itaque ex eius manu sagittam prolapsam in pedem
eius incidisse. Pro qua re
Iuppiter eius misertus inter sidera eum constituit cum hostia, quam supra aram
tenens immolare videtur. Hunc alii Pholon esse Centaurum dixerunt, eum qui
auspicio praeter ceteros plurimum valuisset; itaque ad Aram cum hostia venire
Iovis voluntate figuratum.
|