1.
ARA.In hac primum dii
existimantur sacra et coniurationem fecisse, cum Titanas oppugnare conarentur;
eam autem Cyclopas fecisse. Ab ea consuetudine homines dicuntur instituisse
sibi, ut cum aliquam rem efficere cogitarent, prius sacrificarent, quam agere
incepissent.
1.
HYDRA.In qua Corvus
insidere et Crater positus existimatur; de qua hanc habemus memoriae proditam
causam. Corvus Apollinis tutela usus, eo sacrificante, missus ad fontem aquam
puram petitum vidit arbores conplures ficorum inmaturas; eas exspectans dum
maturescerent, in arbore quadam earum consedit. Itaque post aliquot dies coctis
ficis, et a corvo compluribus earum comesis, exspectans Apollo corvum vidit cum
cratere pleno volare festinantem. Pro quo admisso eius dicitur, quod diu
moratus sit, Apollo, qui coactus mora corvi alia aqua est usus, hac igitur
ignominia eum adfecisse, ut quamdiu fici coquerentur, corvus bibere non possit,
ideo quod guttur habeat pertusum illis diebus. Itaque cum vellet
significare sitim corvi, inter sidera constituit cratera et supposuit hydram,
quae corvum sitientem moraretur. Videtur enim rostro caudam eius extremam
verberare, ut Istrus autem et complures tamquam sinat se ad crateram transire
dixerunt Coronida Phlegyae filiam fuisse; hanc autem ex Apolline
Aesculapiumprocreasse, sed postea Ischyn Elati filium cum ea concubuisse. Quod
cum viderit corvus, Apollini nuntiasse; qui cum fuerit antea candidus,
Apollinem pro incommodo nuntio eum nigrum fecisse et Ischyn sagittis
confixisse.
2. De cratera autem hanc
historiam Phylarchus scribit. In Chersoneso quae confinis est Troiae, ubi
Protesilai sepulcrum statutum complures dixerunt, urbs Elaeusa nomine dicitur.
In qua Demophon quidam cum regnaret, incidit eorum finibus repentina vastitas
et civium interitio miranda. Qua re Demophonta permotum ferunt misisse ad
Apollinis oraculum quaerentis remedium vastitatis. Responso autem dato, ut
quotannis una de nobilium genere virgo diis penatibus eorum immolaretur.
Demophon omnium filias praeter suas sorte ductas interficiebat, usque dum
cuidam civium loco nobilissimo eorum nato perdoluit inceptum Demophontis. Qui negare coepit de sua filia se
passurum sortiri, nisi eodem regis filiae essent coniectae. Quo facto rex
permotus, illius filiam sine sorte ductam interfecit. Quod Mastusius nomine,
virginis pater, instanti tempore simulavit se patriae causa non aegre ferre
factum (potuisset enim postea sorte ducta nihilominus interire); quod paulatim
dies regi in oblivionem perduxit. Itaque cum se prope amicissimum regi virginis
pater ostendisset, sollemne sacrificium se habere dixit, eumque et filias eius
ad id conficiendum invitavit. Qui nihil aliter futurum suspicatus, filias ante
misit, ut ipse occupatus in re civili postea veniret. Quod cum ex optato
Mastusio accidisset, filias regis interfecit et sanguinem earum cum vino in
cratera mixtum advenienti regi pro potione dari iussit. Qui cum filias
desideraret, et quid his factum esset rescisset, Mastusium cum cratere in mare
proici iussit. Quo facto maro, quo ille est proiectus, memoriae causa Mastusium
mare vocatum est; portus autem adhuc Crater appellatur. Quem antiqui astrologi
stellis deformarunt, ut homines meminissent maleficium neminem temere lucrari
posse, neque oblivionem inimicitiarum fieri solere. Nonnulli cum Eratosthene
dicunt eum cratera esse, quo Icarus sit usus, cum hominibus ostenderet vinum;
alii autem dicunt dolium esse, quo Mars ab Oto et Ephialte sit coniectus.
|