Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Gaius Iulius Hyginus
De astronomia

IntraText CT - Text

  • LIBER TERTIUS
    • Capp. I-III
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

LIBER TERTIUS

Capp. I-III

I.

1. Igitur incipiemus a polo boreo protinus dicere, quo utraeque Arcti nixae vehuntur, arctico circulo clausae et ita collocatae, ut alternis unaquaeque earum resupinata caput alterius tegere videatur, ita tamen, ut caput eius quae superior fuerit, ad caudam inferioris contendat. Harum maior in extremo circulo pedes habet fixos. Praeterea habet in capite stellas VII omnes obscuras, in utrisque auribus binas, in humero claram I, in pede novissimo II, in summo interscapilio I, in crure de posterioribus primo I, in pede priore II, in cauda ipsa tres. Ita totius sideris stellae sunt omnino XXI. Minor autem habet in stationis unoquoque loco stellas singulas clare lucentes, et supra caudam III, omnino VII. Sed in prioribus caudae stellis una est infima quae polus appellatur, ut Eratosthenes dicit, per quem locum ipse mundus existimatur versari; reliqui autem duo choreutae dicuntur, quod circum polum versantur.

II.

1. DRACO inter duas Arctos collocatus, videtur corporis sinu facto Arctum minorem ita concludere, ut paene pedes eius tangere videatur, cauda autem flexa caput maioris adtingere et suo capite tamquam reducto circulum arcticum tangens, corpus ut in spiram complicare. Et si quis diligentius attenderit, videre poterit caput Draconis ad maioris Ursae regionem caudae collocatum. Hic habet in utroque tempore stellas singulas, in oculis singulas, in mento I et toto corpore reliquo passim dispositas X, ita ut omnino sint stellae XV.

III.

1. ARCTOPHYLAX.Huius manum sinistram circulus arcticus includit ita, ut neque occidere neque exoriri videatur; ipse autem positus ab arctico circulo ad aestivum definitur, inclinatus in longitudinem, dextro pede aestivo circulo nixus. Huius humeros et pectus a reliquo corpore dividit circulus, qui per utrosque polos transiens tangit Arietem et Chelas. Hic quod cum Tauro et Geminis orientibus et Cancro et Leone occidit, ideo sero occidere dicitur. Qui magis erectus a pedibus pervenit ad terram, at plagius exoriens citius quam Chelae videtur. Habet autem in manu dextra stellas quattuor, quae numquam occidere dicuntur; in capite stellam I, in utroque humero singulas, in utraque mamma singulas, sed clariorem dextram et sub ea alteram obscuram, et in cubito dextro claram I, in zona unam clarius ceteris lucentem (haec stella Arcturus appellatur), in utrisque pedibus singulas. Quae omnino sunt XIII.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License