1.
OLOR.Huius una ala
est ad circumductionem huius circuli qui arcticus vocatur, contingens extremum
pedem sinistrum eius qui Engonasin vocatur. Sinistram autem alam habet paululum
extra circulum aestivum, paene coniungens pedibus Pegasi. Aestivus autem
circulus rostrum eius a reliquo corpore dividit. Cauda iungitur extrema cum
capite Cephei. Hic cum Virgine et Chelis orientibus occidens, prius capite quam
reliquis membris devenit ad terram, exoritur autem cum Capricorno. Hic habet in
capite stellam clare lucentem I, in collo alteram pari fulgore, in utrisque
pennis quinas, supra caudam I. Omnino habet stellas XIII.
1. CEPHEUS
a tergo minoris Arcti constitutus, includitur arctico circulo a pedibus ad
pectus, ut praeter humeros et caput eius nihil occidere videatur; neque longe
abest a flexu Draconis, quem capite primum efficere videtur. Cepheus autem
manibus utrisque proiectis figuratus, tanto dissidet intervallo a pedibus Arcti
minoris, quantum spatium inter pedes Cephei videtur. Huius caput Scorpione
exorto occidere, cum Sagittario exoriri perspicitur. Hic autem habet in capite
stellas II, in manu dextra I, item in cubito obscuram I, in sinistra manu et
humero singulas, in dextro humero I, in zona, quae medium eius dividit corpus,
III stellae clarae videntur, in latere dextro obscura I, in sinistro genu II,
in utrisque pedibus singulae, supra pedes stellae IIII. Hic totus omnino
stellarum est XVIIII.
1. CASSIEPIA
sedens in siliquastro conlocata est. Cuius sedilis et ipsius Cassiepiae pedes
positi sunt in ipsa circumductione circuli, qui arcticus vocatur; effigies
autem corporis ad aestivum circulum pervenit, quem capite et dextra manu
tangit. Hanc prope mediam dividit circulus is, qui lacteus appellatur, proxime
Cephei signum conlocatam. Haec
occidens cum Scorpione exoriente capite cum sedili resupina ferri perspicitur,
exoriri autem cum Sagittario. Huius in capite stella ostenditur I, in utroque
humero I, in papilla dextra clara I, in lumbis magna I, sinistro femine duae,
in genu I, in pede primori dextro I; in quadrato, quo stella deformatur, una;
in angulis utrisque singulae clarius ceteris lucentes. Haec igitur est omnino
stellarum XIII.
|