1. OPHIUCHUS inclinatus
a capite, ut qui resupinari videtur, anguem manibus tenere figuratur. Huius autem humeri aestivo circulo
dividuntur a reliquo corpore. Ipse genuum fine ab aequinoctiali circulo
terminatur, pede sinistro premens oculos, dextro autem testudine Scorpionis
innixus. Anguis autem, qui ab eo tenetur, prope extremo ore Coronam contingit,
medium ut praecingens Ophiuchum, ad caudam brevior quam superiore corpore, qua
manus sinistra ipsius signi figuratur; ita tamen, ut extrema cauda circulum
aequinoctialem cum Aquilae cauda iungat. Occidens exortu Geminorum, Cancri,
Leonis pervenit ad terram; exoriens autem cum Scorpione et Sagittario apparet.
Hic habet in capite stellam I, in utroque humero singulas, in sinistra manu
III, in dextra IIII, in lumbis II, in utroque genu singulas, in dextro crure I,
in utroque pede singulas, sed clariorem in dextro. Itaque est omnino stellarum
XVII.
2. Anguis
habet in summo capite II, sub capite IIII uno loco omnes; ad manum ipsius
Ophiuchi sinistram duas, sed quae maxime ad corpus eius accedit, clariorem; et
in dorso Anguis ad ipsam corporis coniunctionem V, et in prima curvatura caudae
IIII, in secunda caput versus habet stellas VI. Ita est omnino trium et viginti
stellarum.
1. SAGITTA
inter duos circulos, aestivum et aequinoctialem, supra Aquilae signum posita,
dividitur ab eo circulo, qui utroque polo subiectus ad Cancrum et Capricornum
pervenit. Huius acumen ad Equi pedum regionem spectat; altera pars ad humeros
Ophiuchi tendit. Haec occidit Virginis ortu, oritur autem cum Scorpione. Habet
omnino stellas IIII, quarum una in principio materiae, altera in medio, duae
reliquae in eo loco quo ferrum solet affigi, diversae videntur.
1. AQUILA
ala dextra non multum extra circulum aequinoctialem prodire, sinistra autem non
longe a capite Ophiuchi figurata videtur. Praeterea rostrum eius a reliquo
corpore dividit circulus, quem supra diximus a Cancro ad Capricornum pervenire.
Media autem finitur ab eo, quem supra lacteum orbem demonstravimus esse. Haec occidit exorto Leone; exoritur autem
cum Capricorno, habens in capite stellam I, in utraque penna I, in cauda I.
|