1. DELPHINUS
non longe ab Aquilae signo figuratus, incurvatione caudae novissimae tangit
aequinoctialis circuli circumductionem, capite prope coniungens equi Pegasi
rostrum. Hic exoritur cum Sagittarii posteriore parte; occidit autem cum Virgo
exorta est a capitis fine. Habet autem in capite stellas II, supra caput ad
cervicem versus II. Ad ea
quae ini ventre velut pennae videntur, habet stellas III, in scapulis I, in
cauda II. Omnino est stellarum VIIII.
1. EQUUS
arcticum circulum spectans, pedibus aestivum orbem, extremo ore caput Delphini
tangere videtur, Aquarii manum dextram cervice sua coniungens et utrisque
Piscibus clausus, quos in duodecim signis postea demonstrabimus. Huius in
stellis corpus apparet usque ad umbilicum deformatum. Qui occidit cum Pisce de
duobus primo, qui supra tergum eius est fixus; exoritur cum Aquario toto et cum
Pisce, cum quo occidit, et manu Aquarii dextra. Hic habet in rostro stellas II
obscuras, in capite I, in maxilla I, in utrisque auribus singulas, in
cervicibus IIII obscuras, sed maxime lucet, quae capiti proxima apparet; in
humero claram I, ini pectore I, in interscapilio I, in umbilico novissimam I,
quae Andromedae caput vocatur; in genibus utrisque singulas, in utrisque
poplitibus singulas. Ita est omnino stellarum XVIII.
1. DELTOTON
autem in triangulum deformatur, aequis lateribus duobus, uno breviore, sed
prope aequali reliquis. Inter aestivum et aequinoctialem circulum supra caput
Arietis, non longe ab Andromedae dextro crure et Persei manu sinistra
conlocatum; cum Ariete toto occidens, oriens autem cum eiusdem dimidia priore
parte. Habet stellam in unoquoque angulo I. Nunc protinus XII signorum
figurationem dicemus, quorum est princeps Aries.
|