1. ARIES in
aequinoctiali circulo consistens, caput ad exortum habens conversum, occidens a
primis pedibus et exoriens caput infra Triangulum, quod supra diximus, tenens
collocatum, pedibus prope caput coniungensPistricis. Habet autem in capite stellam I, in
cornibus III, in cervice II, in pede priore de primis I, in interscapilio IIII,
in cauda I, sub ventretres, in lumbis unam, in pede posteriore unam. Omnino est
stellarum XVII.
1. TAURUS
ad exortum signorum dimidia parte conlocatus, ut incipere genua defigere ad
terram, caput eodem habens attentum. Genua eius a reliquo corpore dividit
circulus aequinoctialis. Cornu sinistrum, ut supra diximus, coniungitur cum
dextro pede eius, qui Auriga appellatur. Inter huius finitionem corporis et
Arietis caudam stellae sunt VII quas Vergilias nostri, Graeci autem Pliadas
appellaverunt. Hic aversus occidit et exoritur. Habet autem in cornibus
singulas stellas, sed in sinistro clariorem; utrisque oculis singulas, in
fronte media I; ex quibus locis cornua nascuntur, singulas. Quae VII stellae
Hyades appellantur, etsi nonnullis quas duas diximus novissime, stellas
negaverunt esse, ut omnino Hyades essent V. Praeterea in sinistro genu priore
habet stellam I et super ungulam I, in dextro genu I et in interscapilio III,
novissimam earum ceteris clariorem; in pectore I. Quae sunt omnino, praeter
Vergilias, XVIII.
1. GEMINI
ab Aurigae dextra parte supra Oriona collocati videntur, ita tamen, ut Orion
inter Taurum et Geminos sit constitutus. Capita eorum dividuntur a reliquo
corpore circulo eo, qui aestatem definire supra est dictus. Ut conplexa corpora
inter se tenentes occidunt directi a pedibus, exoriuntur autem inclinati ut
iacentes. Sed de his qui Cancro est proximus habet in capite stellam I claram,
in utrisque humeris singulas claras, in dextro cubito I, in genibus utrisque
singulas, in pedibus utrisque primoribus singulas; alter autem in capite I, in
sinistro humero I, in dextro humero alteram, in utrisque mammis singulas, in
dextro genu I, in sinistro genu I, in pedibus utrisque singulas, et infra
sinistrum pedem unam, quae propon appellatur.
|