1.
CANCER.Hunc medium dividit circulus aestivus ad Leonem et ad
exortus spectantem, paululum supra caput Hydrae collocatum, occidentem et
exorientem posteriore corporis parte hic habet in ipsa testa stellas II, quae
Asini vocantur, de quibus ante iam diximus; in dextris pedibus singulas
obscuras, in sinistro pede primo II, in secundo II obscuras, in tertio I, in
quarto primo I obscuram, in ore I; in ea quae chela dexterior dicitur, tres
similes, non grandes; in sinistra similes II. Omnino est stellarum XVII.
1. LEO spectans ad
occasum supra corpus Hydrae, a capite qua Cancer instat usque ad mediam partem
eius constitutus, medius aestivo circulo dividitur, ut sub ipso orbe priores
pedes habeat collocatos; occidens a capite et exoriens. Hic habet in capite stellas III, in
cervicibus II, in pectore I, in interscapilio III, in media cauda I, in extrema
alteram, sub pectore II, in pede priore claram I, in ventre claram I et infra
alteram magnam, in lumbis I, in posteriore genu I, in pede posteriore I claram.
Omnino est stellarum XVIIII.
1. VIRGO
infra pedes Bootis collocata, capite posteriorem partem Leonis, dextra manu
circulum aequinoctialem tangit; at inferiorem corporis partem supra Corvum et
Hydrae caudam habere perspicitur, occidens capite prius quam ceteris membris.
Huius in capite est stella obscura I, utrisque humeris singulae, in utrisque
pennis binae, quarum una quae est in dextra penna ad humerum defixa,
protrygeter vocatur. Praeterea habet in utrisque manibus singulas stellas;
quarum una, quae est in dextra manu maior et clarior, cum spicis conspicitur.
In veste autem habet passim dispositas stellas X et in utrisque pedibus
singulas. Ita est omnino stellarum XVIIII.
|