Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Gaius Iulius Hyginus De astronomia IntraText CT - Text |
|
|
Capp. IV-VIIV.1. Tertius ab aestivo circulo, qui hiemalis vocatur, his corporibus et eorum partibus finitur. Nam medium Capricornum dividens et pedes Aquarii, per caudam Pistricis ut traiectus videtur. Dividit etiam Leporem fugientem a cruribus et quadam parte corporis, et Canis sequentis pedes et Navis ipsius puppim, Centaurique cervices a reliquo corpore dividit. Scorpionis extrema cauda, quod acumen vocatur, eodem circulo coniungitur. Sagittarii arcus eodem orbe deformatur. Huius orbis infra terram sunt de partibus VIII partes V, supra terram autem III. Itaque fit brevior dies nocte, ut ante demonstravimus. V.1. Quartum circulum zodiacum esse Aratus demonstrat; de quo ante iam diximus et posterius dicemus. Sed Aratus non, ut reliqui astrologi, ab Ariete XII signa demonstrat, hoc est vere incipiente, sed a Cancro, hoc est ipsa aestate. Nos autem, quoniam ab Ariete incipimus, ita protinus dicemus. In hoc enim circulo sic XII signa figurantur: Aries, Taurus, Gemini; in his tribus signis ver demonstratur et aequinoctium vernum. Cancer, Leo, Virgo; in his signis maxime aestas conficitur, sed sol incipit a Virgine iam transire ad aequinoctium autumnale. Chelae, Scorpius, Sagittarius; in his tribus signis autumnus efficitur, et aequinoctium autumnale. Capricornus, Aquarius, Pisces; in his tribus signis sol hiemem transire demonstratur. Etsi non sunt XII signa, sed XI ideo quod Scorpius magnitudine sui corporisduorum locum occupat signorum, e quibus prior pars Chelae, reliqua autem Scorpius vocatur. Priores enim astrologi, cum omnes res ad duodecim partes revocarent, ut menses et horas et latitudinem signorum, itaque et signa, per quae res omnes significantur, XII voluerunt esse. VI.1. Sed quoniam VII circulis in prooemio propositis, de quattuor circulis mentionem fecimus, ne septem ex ordine demonstratis, aliquid a nobis obscurius dictum videatur, sed de VII superant III, arcticos, antarcticos et ille qui lacteus vocatur; itaque de his dicere incipiemus. 2. Arcticon igitur orbem sustinet caput Draconis cum reliqua corporis parte. Cepheus autem pectore suo circulum iungit. Eodem orbe nituntur et pedes maioris Ursae, praeterea sedile Cassiepiae cum pedibus eius nititur ipso circulo, et dextro pede genuque sinistro et pedis prioribus digitis is qui Engonasin vocatur, et manus sinistra Bootis exteriore parte circuli pervenit coniuncta. 3. Ad antarcticum autem circulum pervenit extrema navis Argo pedesque Centauri posteriores adiunguntur, priores autem paene contingere et Ara videtur prope adfixa et Eridani fluminis extrema significatio. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |