Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Gaius Iulius Hyginus De astronomia IntraText CT - Text |
|
|
Capp. X-XIIX.1. Horizon enim dividens ea quae videntur, et quae non apparent, ita definit sphaeram, ut semper VI signa de XII in hemisphaerio videantur supra terram, VI autem signa sint infra sub terra. Igitur cum in uno eorum sol nixus ferri videatur, ab eo circulo, qui horizon vocatur, exoritur, itaque incipit lucere, cum nihilominus ipse mundus vertatur cum reliquis signis. Sed quo facilius intellegatur, ponamus solem esse in Ariete, a quo duodecim signa instituimus numerare. Igitur cum sol sit in Ariete exoriente, dies est; qui cum vertente se mundo pervenit ad eum circulum, qui mesembrinos vocatur, efficit diei partem dimidiam. Sed sic etiam facilius intelligitur, et rursus ab eodem Ariete incipiemus. Cum Aries est exortus, praeter eum haec signa sunt in superiore hemisphaerio: Pisces, Aquarius, Capricornus, Sagittarius, Scorpio. Horum cum tria signa occiderint, hoc est Scorpius, Sagittarius, Capricornus et exorta sunt III signa quae Arietem sequuntur, hoc est Taurus, Geminis, Cancer, tunc fieri dimidium diem necesse est, et Arietem pervenire ad eum, quem mesembrinum esse circulum supra diximus. Cum autem cum reliquis signis ipse Aries occidit, et exortus est Leo, Virgo, tum Chelae exoriuntur et in superiore hemisphaerio vehuntur. Quae cum occiderint, rursus Aries exortus efficiet lucem. 2. Sed ne in dubium veniat, cum Ariete occidente dixerimus Chelas exoriri, quid de reliquis signis in sphaera possit intellegi, sic invenietur. In quocumque signo sol fuerit exoriens, quodcumque ab eo signo septimo loco fuerit, id noctu primum exorietur et ita conficiet cursum. Mundus enim ipse semel in die av nocte verti videtur. Itaque evenit, ut ipsa signa XII semel in die ac nocte videri possint. Sed ne solis cursus, de quibus postea sumus dicturi, potius quam quod ante coepimus, enumeremus, ad inceptum revertamur. Diximus enim principium mundi esse noctem, deinde diem. Inter noctem et diem praeter umbram terrae nihil interesse arbitramur. Sed quoniam signorum supra et corporum exortus instituimus, ad hoc perveniemus. XI.1. Igitur vertente se mundo per utrosque polos et axem, quem supra dimensionem sphaerae diximus esse, et ita sphaera collocata, ut unus polus semper sit super terram, alter numquam exoriatur, necesse est Arctos quoque et reliqua corpora, quae sunt in arctico circulo, numquam occidere, reliqua autem omnia exoriri et occidere, quod inferiora sunt ab eo circulo, quem numquam occidere diximus. Id enim posse fieri haec edocet causa. Videmus caput extremum Draconis, quod maxime Arcticon extra circulum prominet, quodam tempore ita occidere, ut exortus cum occasu permisceantur, ut et ante diximus. Si autem pars aliqua occidere de summo circulo videtur, necesse est omnia, quae sunt inferiora, exoriri et occidere. igitur convenit nobis sidera vertente mundo occidere et exoriri. 2. Praeterea hac inclinatione caeli, cum unus circulus ita sit erectus, ut numquam occidat, alter ita sit terrae subiectus, ut numquam exoriatur: quicumque circuli fuerint in sphaera, hoc est ab aequinoctiali ad polum, qui boreus appellatur, nullus erit eorum, qui non maiorem partem circumductionis habeat supra terram. Qui autem ab aequinoctiali fuerint circulo ad eum polum, qui notius appellatur, omnes inferiorem partem maiorem habebunt quam superiorem. Et quanto magis ad polum notium accesserint, hoc maiorem partem sub terra habere perspicientur; et quanto magis ad boreum finem venerint, hoc maiorem partem circuli supra terram tenere videbuntur. Quo enim erectior ipse polus fuerit, hoc magis et circuli eius erectiores videbuntur. Quod cum ita sit, si duo sidera simul fuerint orta, unum ab arctico, alterum ab antarctico circulo, serius occidet id sidus, quod ab arctico circulo fuerit exortum; ideo quod maiorem habet circumductionem sphaerae,quam quod a notio polo est ortum. Si autem simul occiderint, serius exorietur id signum, quod ab antarctico fuerit exortum; ideo quod tota illa collocatio mundi maiorem partem habet sub terra, quam illa pars, quae in boreo polo est finita. Et non modo signa quae sunt ad arcticon finem collocata, praestant iis corporibus, aut serius occidunt et ante exoriuntur, quam ea quae notio polo depinximus; sed ipsa quoque corpora inter se dissentiunt, ut si quod inferius sit signum, et id cum superiore exoriatur, tamen serius occidat. E contrario itaque si qua sunt signa ab aequinoctiali circulo ad notium polum figurata, horum si qua signa pariter exorta fuerint, citius occident quam ea, quae proxime polum accedunt. Evenit etiam, ut non modo quae simul exorta sidera, ex his serius occidant, quae proxime arcticum circulum sunt collocata, sed etiam si qua eorum ante exorta fuerint, quae sunt ad notium polum finita, tamen ante occidant quam ea corpora, quae in boreo polo figurata esse supra demonstravimus, ideo quod maiore circumductione sphaerae utuntur ea corpora, quae ab aequinoctiali circulo ad arcticum finem sunt constituta. 3. Igitur ostendimus, qua inclinatione mundi sphaera sit constituta. Nunc ad XII signa revertamur, et quorum quae de reliquis corporibus occidant aut oriantur, commemorabimus et initium ab Ariete faciemus. XII.1. Arietis exortu sinistra pars Andromedae provenire, Ara autem occidere videtur. Cum eodem sidere exoritur et Persei caput usque ad umbilicum, ut dubium videatur, zona eius utrum usque extremo Ariete, an Tauro primum exoriente prodeat ad lucem. Tauro autem exorto, quae prius dubia fuerunt, omnia sunt certa. Nam et Ara supra memorata omnino occidit, et Perseus totus est exortus, et Aurigae caput cum reliquo corpore dumtaxat ad sinistrum pedem videtur, et Pistrix a cauda exoriens perspicitur. Hoc signo primum occidere Bootes videtur, etsi cum IIII signis occidit. Neque tamen totus ad terram potest pervenire; nam manus eius sinistra, circulo arctico conclusa, neque oritur neque occidit. Geminis exorientibus, tota iam Pistrix et fluminis Eridani prior pars apparet, et Orion exoriri videtur. Occidit autem Ophiuchus a pedibus genuum fine. Cancer exoriens obscurat dimidiam partem Coronae Pistricisque caudam, et notium piscem, et caput cum reliquo corpore ad umbilicum eius qui Engonasin vocatur; Ophiuchum a genibus ad humeros, et Anguem totum praeter caput et cervicem, quae ex aestivo circulo tendit ad Coronam. Booten prope totum terra tenet tectum. Exoritur autem et Orionis corpus ad zonam et Eridanus totus apparet. Exortu Leonis reliqua pars occidit Coronae, cum capite et cervicibus Anguis, et Ophiucho. Engonasin autem qui vocatur, eius praeter sinistrum genu et pedem nihil apparet, et Bootes totus obscuratur. Exoritur autem caput Hydrae cum Lepore toto, et Procyon cum pedibus prioribus Canis maioris, et Aquila tota. Virgo autem exoriens non pauca sidera obscurat. Nam statim Lyra occidit cum Sagitta et Delphino, et Oloris a capite corpus ad caudam prope occidit, et Fluminis prior pars et Equi caput cum cervicibus. Exoritur autem Hydra fine Crateris, et Canis totus, et navis Argo fine totius veli. Chelis exorientibus, videtur et Bootes exoriens totus, et tota navis apparet Argo, Hydraque praeter acumen extremum caudae, quod est sub terra. Exoritur autem genu et sura eius dextra qui Engonasin vocatur. Hunc eadem nocte occidere et exoriri licet videre. Reliquum autem corpus cum Scorpionis et Sagittarii provenit parte. Praeterea cum Chelis exoritur cauda Centauri; occidit reliquum corpus Pegasi, et Oloris extrema cauda, et Andromedae caput cum umbilico Pegasi, et Pistrix reliquo corpore ad cervices, ut caput eius solum videatur; et caput Cephei, pendens ad Pistricis occasum, cum manibus et humeris pervenit ad terram. Scorpione exoriente, duae partes Fluminis occidunt, et reliquum corpus Andromedae cum capite Ceti. Occidit etiam Cepheus capite ad humeros, quae pars est extra arcticum circulum constituta; obscuratur etiam Cassiepia, resupina occidens. Exoritur autem Corona, quae ante Centauri pedes iacere existimatur, et reliquum corpus Hydrae, quod caudae reliquum esse supra diximus. Provenit etiam et corpus Centauri, quod equina figura videtur, et ipsius hominis caput, et hostia, quam tenere supra diximus; denique et id corpus, qua fine pedes eius sunt priore. Ophiuchi autem dumtaxat caput exoritur, et ipsius Anguis caput, quod est contra Coronam. Sagittarium exorientem Ophiuchus totus exoriens insequitur, et Anguis qui ab eo tenetur; caput eius qui Engonasin vocatur, et sinistra manus eiusdem; deinde Lyra tota cum Cephei capite et humeris exit ad lucem. Occidit autem Canis maior cum Orione toto, et Lepore, et Aurigae superiore parte corporis, praeterea caput et pedes eius. Occidit etiam totus Perseus praeter crus et pedem dextrum. Argo autem puppim solam relinquens, pervenit ad terram. Capricornus exoriens haec sidera ad terram premere videtur: reliquam figuram Navis et signum, quod Procyon vocatur. Eodem tempore et reliquum corpus occidit Persei. Exoritur autem Olor cum Aquila et Sagitta Ara, quam proximam esse notio polo diximus. Aquarius exoriens ad dimidiam partem corporis, Equi pedes secum de terra ducit, et caput cum cervice Pegasi. At contra Centaurus a cauda ad humeros virilis corporis occidit cum Hydrae capite et cervicibus. Piscibus exorientibus, occidit reliquum Hydrae corpus, et ipse Centaurus; exoritur autem piscis, qui notius vocatur, et Andromedae dextra pars corporis. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |