Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Gaius Iulius Hyginus De astronomia IntraText CT - Text |
|
|
Capp. XIII-XVXIII.1. Sic igitur orientibus XII signis, reliqua corpora occidere et exoriri videntur. Sed ut ante diximus, nunc protinus de solis cursu dicemus. 2. Necesse est enim solem aut ipsum per se moveri, aut cum mundo verti uno loco manentem. Quod si maneret, necesse erat eodem loco occidere et exoriri, a quo pridie fuerat exortus, quemadmodum signa eodem loco semper oriuntur et occidunt. Praeterea si ita esset, necesse erat dies et noctes omnes aequales esse; ut quam longus hodiernus fuerit, tam longus semper sit futurus, item nox simili ratione semper aequalis permaneat. Quod quoniam non est, illud quoque necesse est, cum videamus esse dies inaequales, et solem alio loco hodie occasurum, et alio heri occidisse. Si igitur aliis locis occidit et oritur, necesse est eum moveri, non stare. 3. Solem autem contra mundi motum currere, sic possumus intellegere. Evenit enim, ut duabus in causis sidera non possimus videre. Quarum una est, cum abierint infra terram, nostrum quoque effugere conspectum, ita ut inferius hemisphaerium ostendit. Altera autem est ratio, quod propter fulgorem solis et vim maximam luminis sidera obscurentur, sive quod stellis obsistit, ne candor earum ad nostros perveniat adspectus; sive sui magnitudine luminis officit nostris, ne praeter eius ignem aliam rem superiorem perspiciamus; quod magis veri simile videtur. Neque enim solis ignem eiusmodi videmus, cuiusmodi reliquos ignes intellegimus, sed ita lumen avertit nostrum, ut ipse quoque nobis non igneus, sed albus videatur esse; praeterea in unaquaque nocte XI signa necesse est apparere, ideo quod uno signo sol ipse nixus, iter conficere videtur, cuius figuram corporis ipse suo lumine obscurat; cum eo enim signo et occidere et exoriri videtur. Nonnulli dicunt nos XII signa dumtaxat hac ratione perspicere posse, si in eius signi prima novissimave parte consistat. Habent enim XII signa partes eiusmodi, ut unumquodque eorum in longitudine habeat partes XXX, in latitudine autem partes XII. Itaque evenit, ut in longitudine signorum annus, in latitudine autem dies sit. In parte prima signi nihilominus reliquum corpus eius signi videri posse nonnulli dicunt, ut simili ratione et si fuerit in extrema parte signi; quod fieri non potest. Nam cum sol sit in qualibet parte signi et exoriatur, ita magnum videtur habere fulgorem, ut omnia sidera obscuret. Illud tamen potest evenire, ut cum sol sit in prima parte signi et occidat, reliquum corpus eius signi appareat. Sed certius et verius est XI signa quam XII apparere posse. 4. Praeterea quaeritur, quare sol contra mundi inclinationem currens, videatur cum ipsa sua sphaera occidere et verti. Nam si sol non contra siderum occasum curreret, de Ariete ad Pisces, non ad Taurum transiret. Exoriri etenim Pisces prius quam Aries et occidere perspiciuntur; et ita mundus verti videtur, ut prius Pisces quam Aries occidant. Igitur diebus XXX sol in Ariete currens et eius corpus obscurans, sic dumtaxat apparet sol, ut ex eo loco, quo Aries ante, exoriri videatur et post dies XXX sol videatur ab eodem loco surgere, ex quo loco Taurus ante oriri videbatur. Igitur apparet solem ab Ariete ad Taurum transire. Quod si ita est, necesse est eum contra mundi inclinationem currere. 5. Quare autem evenit, ut ante diximus, +quod videtur cum mundo sol verti, eius similis haec est causa. Ut si quis in naviculae rostro sedens, hinc quaerat ad puppim transire, et nihilominus ipsa navis iter suum conficiat, ille quidem videbitur contra naviculae cursum ire, sed tamen eodem pervenit quo navis. Hoc autem sic etiam facilius intellegitur, si navem diviseris in partes CCCLX, quemadmodum sol diebus CCCLX simul mundum transigit. Eodem modo, ut ante diximus, si navis sit divisa et in una parte de trecentis sexaginta constituatur quilibet eorum (navis autem habet unius diei cursum), ille quidem contra navem ire, sed cum ad locum definitum pervenire intellegetur. Non enim extra navem est, qui a rostro ad puppim transit, sed ipsa navi continetur. Item sol cum per ipsum mundum iter conficiat et eo contineatur, videtur contra mundum ire, sed cum eo pervenit ad occasum. Cum enim mundus trecenties et sexagies se converterit, tunc sol iter annuum conficit. XIV.1. Quoniam de sole quae visa sunt nobis utilissima esse, litteris mandavimus, nunc de luna dicemus (etis alia conati perscribere, velut natura voluminis ad hoc loci devenimus), ne nonnulli intactam huius rationem relinquentes, aut propter magnum laborem defecisse, aut inscientia superati non valuisse persequi videamur. Nos autem non illorum existimationis timendae causa persequi instituimus, sed consuetudinis nostrae rationem demonstrare, et quod alterius quaeri volumen hoc perlecto noluimus, nec tamdiu rem cogitatam scriptam aliorum ad desiderium adducere. Praeterea cum reliqua omnia diligentissime persecuti fuerimus, alienum videtur esse nos non eandem persequi causam. Quare, sicut ante diximus, ad inceptum revertamur et ut necessario totidem verbis de luna ac sole dicere videamur, dicemus ita. Luna per alios exortus et occasus necesse est moveri, non stare; idque facilius quam de sole licet intellegere. Neque enim tam magnus ardor eius est, ut officiat oculis nostris; neque ut sol dies XXX unoquoque signo vehitur, ut difficile sit intellectu, quanta particula luminis aut ipsius signi superesse videatur, cum ad aliud transierit signum. Lunam enim cum diebus XXX XII signa percurrat, licet intellegere, II diebus et VI horis in alio signo esse. Hanc autem cum a sole lumen accipiat, et ita nobis lucere videatur, non est veri simile de tam multis causis potius eam stare quam moveri. Si enim suo lumine uteretur, illud quoque sequebatur eam semper aequalem esse oportere, nec die tricesimo tam exilem aut omnino nullam videri, cum totum transegerit cursum, sol autem ad aliud transire signum intellegatur. Praeterea si suo lumine uteretur, huius numquam eclipsin fieri oportebat. Sed ne dubium fiat, quare solis eclipsis fieri possit, qui utrisque lumen dare supra sit dictus, lunae autem non facile fiat, cum alieno lumine utatur, eius haec verissima, ut arbitramur, est causa. Luna enim cum ex toto mundo et omnibus stellis maxime terrae proxima videatur, et ad acies nostras perveniat, et quodam tempore torrens perveniat ad eundem locum signi, quo sol vehitur, obscurare lumen eius a nostro conspectu videtur. Hoc autem maxime evenit die novissimo, cum luna transierit in XII signa, et sol ad aliud signum transire videatur et proxima fiat illi. Quod evenire sic etiam potest intellegi. Ut si quis alicui manum planam ad oculos admoverit, quanto magis sic fecerit, hoc minus ille videre poterit; et quanto longius ab eo discesserit, hoc magis illi omnia poterunt apparere. Simili ratione cum luna ad solis locum pervenit, tunc proxima eius videtur esse et radios eius obturare, ut lumen eicere non possit. Cum autem luna ab eo loco discesserit, tunc sol lumen eicit, et ita ad corpora nostra adicit. 2. Lunae autem eclipsis sic evenit, cum prope dimensione sit luna, cum abierit sol sub terram, dumtaxat hoc modo, ut per mediam terram si quid directum traieceris, contingere possit solem sub terra, lunam autem supra terram; quod cum ita evenit, necesse est solis radios propter magnitudinem terrae ita esse dimissos, ut lumen eius, quo luna lucet, non possit ad eam pervenire, et ita existimatur fieri eclipsis lunae. Quae si suo lumine uteretur, licebat ne apparere quidem umquam solem, ideo quod luna nihilominus luceret. Sic autem accipit lumen, ut luceat, cum sol venerit per terras, sed non ut aliquem locum conclusiorem totumque spatium inpleat lumine. Si quis nostrum steterit in eo loco, quo sol maxime lucet, reliquis partibus lumen a sole accipiens praebebit. Id in luna fieri invenitur, eam a sole lumine accepto lucere revibratione. 3. Nonnulli existimant, cum dicitur sol in Ariete aut in quolibet signo esse, eum supra ipsas stellas Arietis iter facere. Qui autem hac ratione utuntur, longe a vera ratione errant. Nam neque sol, neque luna proxime sidera apparent. Hac etiam de causa nonnulli VII stellas erraticas finxerunt, adiungentes eodem solem et lunam, quod cum quinque stellis feruntur. Luna enim proxime terram est; itaque diebus XXX totum mundum existimatur transire. Id hac evenit ratione. Ut si quis intra circulum zodiacum fecerit circulos, et eos hoc intervallo finxerit, ut terra sit in medio, et unam a terra ad lunam mensionem fecerit, quam Graeci tonon appellaverunt (hunc autem, quia non esse certum spatium potuerunt dicere, tonon dixerunt): igitur abest luna a terra tonum unum. Hac igitur re, quod brevissimo circulo devehitur, diebus XXX ad primum pervenit signum. Ab hoc circulo abest circulus tonum dimidium, quo circulo Mercurii stella vehitur; itaque diebus XXX ad alterum signum transiens tardius. Ab hoc circulo abest alter tonum dimidium; quo loco Veneris stella iter suum dirigit, tardiorem conficiens cursum, quam Mercurii stella. Transit enim ad aliud signum diebus XXX. Supra huius stellam solis est cursus, qui abest ab Hespero stella quae est Veneris, tonum dimidium. Ita cum inferioribus pariter percolans anno uno XII signa percurrit, tricesimo die ad aliud transiens signum. Supra solem igitur et eius circulum Martis est stella, quae abest a sole tonum dimidium. Itaque dicitur diebus LX ad aliud signum transire. Supra hunc circulum Iovis est stella, quae abest a Martis tonum dimidium. Itaque anno uno transit ad alterum signum. Novissima stella Saturni, quae maximo vehitur circulo; haec autem abest a Iove tonum. Itaque annis XXX duodecim signa percurrit. Ab ipsorum tamen siderum corporibus Saturnus abest tonum anum et dimidium. 4. Hac igitur ratione potes scire neque solem, neque lunam contingere stellas, et nihilominus per zodiacum circulum verti. Hinc etiam possumus intellegere lunam minorem esse sole. Omnia enim quae proxima sunt nobis, maiora necesse est esse, quam quae longo discedente intervallo videmus. Igitur lunam videmus proxime nos esse, neque eam maiorem aspectui nostro esse quam solem. Illud quoque necesse est, cum sol non longe absit a lune et a nobis maior videtur, si prope nos accesserit, multo maiorem futurum. Praeterea necesse est, ut ante diximus, aut nullam stellam erraticam esse, aut solem cum luna pariter ut reliquas stellas errare. Si enim quisquam mihi potest demonstrare V stellarum cursum, et dicere, quod hodie quaeque earum ad aliud transeat signum, quemadmodum de sole et luna fieri videmus, et nihilominus suum efficit cursum, non est erratica. Si autem dubium est, quod hodie transeat et ad aliud signum compari ratione cum luna feratur, et suum cursum dirigat, quemadmodum stellae quae sunt dubiae, necesse est has quoque errare. Sed non evenit ut errent, praesertim cum suo tempore ad cursum revertantur. Igitur ne stellae quidem, cum certo tempore ad suum signum revertantur, possunt errare, nisi forte volumus accipere excusationem, quod duo corpora magna facilius possint observari, quam singulae stellae, quae non certos cursus conficientes videntur apparere. XV.1. Sed stellas V nonnulli has aiunt esse: Veneris, Mercurii, Iovis, Solis, Martis; e quibus esse maximam colore candido, nomine Hesperum et eam appellari. Haec stella non abest a sole longius duobus signis, infra eius circulum collocata, sicut ante diximus; apparens maxime noctu, sed toto mense non plus undevicies potest videri. Sed totus Hesperus incertos efficit cursus, non eodem tempore ad praeteritum transiens signum. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |