Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Gaius Iulius Hyginus
De astronomia

IntraText CT - Text

  • LIBER SECUNDUS
    • Dedicatio
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

LIBER SECUNDUS

Dedicatio

Praefatio

1. Sed quoniam quae nobis de terrae positione dicenda fuerunt, et sphaeram totam definivimus, nunc quae in ea signa sint singillatim nominabimus. E quibus igitur primum duas Arctos et Draconem, deinde Arctophylaca cum Corona dicemus et eum, qui Engonasin vocatur; exinde Lyram cum Olore et Cepheo et eius uxore Cassiepia filiaque eius Andromeda et genero Perseo. Dicemus etiam protinus Aurigam, a Graecis Heniochum appellatum, Ophiuchum praeterea cum aquila et sagitta parvoque delphine, inde equum dicemus eo sidere, quod Deltoton vocatur. His corporibus enumeratis, ad duodecim signa perveniemus. Ea sunt haec: Aries, Taurus, Gemini; deinde Cancer cum Leone et Virgine; praeterea Libra, dimidia pars Scorpionis et ipse Scorpius cum Sagittario et Capricorno; Aquarius autem cum Piscibus reliquas habet partes. His enumeratis, suo ordine est Cetus cum Eridano flumine et Lepore; deinde Orion cum Cane et eo signo, quod Procyon vocatur. Praeterea est Argo cum Centauro et Ara; deinde Hydra cum Pisce qui notius vocatur. Horum omnium non inutile videtur historias proponere, quae certe aut utilitatem ad scientiam, aut iucunditatem ad delectationem adferent lectori.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License