Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Gaius Iulius Hyginus De astronomia IntraText CT - Text |
|
|
Capp. I-III.1. Igitur, ut supra diximus, initium nobis est Arctos maxima. Hanc autem Hesiodus ait esse Callisto nomine, Lycaonis filiam, eius qui in Arcadia regnavit; eamque studio venationis inductam, ad Dianam se applicuisse, a qua non mediocriter esse dilectam propter utriusque consimilem naturam. Postea autem ab Iove compressam veritam Dianae suum dicere eventum. Quod diutius celare non potuit; nam iam utero ingravescente, prope diem partus in flumine corpus exercitatione defessum cum recrearet, a Diana cognita est non conservasse virginitatem. Cui deo pro magnitudine suspicionis non minorem retribuit poenam. Erepta enim facie virginali, in ursae speciem est conversa, quae Graece arktos appellatur. In ea figura corporis Arcada procreavit. Sed ut ait Amphis comoediarum scriptor, Iuppiter simulatus effigiem Dianae, cum virginem venantem ut adiuvans persequeretur, amotam a conspectu ceterarum compressit. Quae rogata a Diana quid ei accidisset, quod tam grandi utero videretur, illius peccato id evenisse dixit. Itaque propter eius responsum, in quam figuram supra diximus, eam Diana convertit. Quae cum in silva ut fera vagaretur, a quibusdam Aetolorum capta, ad Lycaonem pro munere in Arcadiam cum filio est deducta ibique dicitur inscia legis in Iovis Lycaei templum se coniecisse; quam confestim filius est secutus. Itaque cum eos Arcades insecuti interficere conarentur, Iuppiter memor peccati ereptam Callisto cum filio intere sidera collocavit, eamque Arctum, filium autem Arctophylaca nominavit, de quo posterius dicemus. Nonnulli etiam duxerunt, cum Callisto ab Iove essset compressa, Iunonem indignatam in ursam eam convertisse; quam Dianae venanti obviam factam, ab ea interfectam, et postea cognitam inter sidera collocatam. Sed alii dicunt, cum Callisto Iuppiter esset in silva persecutus, Iunonem suspicatam id quod evenit, contendisse, ut eum manifesto diceret deprehendisse. Iovem autem, quo facilius suum peccatum tegeretur, in ursae speciem conversam reliquisse. Iunonem autem in eo loco pro virgine ursam invenisse; quam Dianae venanti, ut eam interficeret, demonstrasse. Quod factum ut perspiceretur, Iovem aegre tulisse; effigiem ursae stellis figuratam constituisse. 2. Hoc signum, ut complures dixere, non occidit. Et qui volunt aliqua de causa esse institutum, negant Tethyn Oceani uxorem id recipere, cum reliqua sidera perveniant in occasum, quod Tethys Iunonis sit nutrix, cui Callisto succubuerit ut paelex. 3. Araethus autem Tegeates historiarum scriptor non Callisto, sed Megisto dicit appellatam, et non Lycaonis, sed Cetei filiam, Lycaonis neptem; praeterea Cetea ipsum Engonasin nominari. Reliqua autem superioribus conveniunt. Quae res in Nonacri monte Arcadiae gesta demonstratur. II.1. ARCTUS MINOR. Hanc Aglaosthenes qui Naxica conscripsit, ait Cynosuram esse, unam de Iovis nutricibus ex Idaeis nymphis; ab eius quoque nomine in urbe quae Histoe vocatur, a Nicostrato et sodalibus constituta, et portum qui ibi est, et agri maiorem partem Cynosuram appellatam. Hanc autem inter Curetas fuisse, qui Iovis fuerunt administri. Nonnulli etiam Helicen et Cynosuram nymphas fuisse Iovis nutrices dicunt; et hac re etiam pro beneficio in mundo collocatas, et utrasque Arctos appellatas esse, quas nostri Septemtriones dixerunt. Sed maiorem Arctum complures plaustri similem dixerunt, et amaxan Graeci appellaverunt; cuius haec memoriae prodita est causa. In initio qui sidera perviderunt et numerum stellarum in unaquaque specie corporis constituerunt, non Arctum, sed Plaustrum nominaverunt quod ex VII stellis duae quae pares et maxime in uno loco viderentur, pro bubus haberentur, reliquae autem V figuram plaustri similarent. Itaque et quod proximum huic est signum Booten nominari voluerunt, de quo posterius plura dicemus. Aratus quidem non hac re Booten, nec illud Plaustrum dicit appellari, sed quod Arctus videatur ut plaustrum circa polum, qui boreus appellatur, versari, et Bootes agitare eam dicatur. In quo non mediocriter videtur errare. Postea enim, de VII stellis ut Parmeniscus ait, V et XX sunt a quibusdam astrologis constitutae, ut ursae species, non VII stellarum perficeretur. Itaque et ille, qui antea plaustrum sequens Bootes appellabatur, Arctophylax est dictus, et isdem temporibus quibus Homerus fuit, haec Arctos est appellata. De VII trionibus ille enim dicit, hanc utroque nomine et Arctum et Plaustrum appellari; Booten autem nusquam meminit Arctophylaca nominari. Incidit etiam compluribus erratio, quibus de causis minor Arctos Phoenice appelletur, et illi qui hanc observant, verius et diligentius navigare dicantur; quare, si haec sit certior quam maior, non omnes hanc observent. Qui non intelligere videntur, de qua historia sit profecta ratio, ut Phoenice appelletur. Thales enim Milesius, qui diligenter de his rebus exquisivit et hanc primus Arctum appellavit, natione fuit Phoenix, ut Herodotus dicit. Igitur omnes qui Peloponnesum incolunt, priore utuntur Arcto. Phoenices autem quam a suo inventore acceperunt, observant, et hanc studiosius perspiciendo diligentius navigare existimantur, et vere eam ab inventoris genere Phoenicen appellant. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |