Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Gaius Iulius Hyginus
De astronomia

IntraText CT - Text

  • LIBER SECUNDUS
    • Capp. XV-XVI
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

Capp. XV-XVI

XV.

1. SAGITTA.Hanc unam de Herculis telis esse demonstrant, qua aquilam dicitur interfecisse, quae Promethei iocinera fertur exedisse; de quo pluribus dicere non inutile videtur. Antiqui cum maxima caerimonia deorum inmortalium sacrificia administrarent, soliti sunt totas hostias in sacrorum consumere flamma. Itaque cum propter sumptus magnitudinem sacrificia pauperibus non optingerent, Prometheus, qui propter excellentiam ingenii miram homines finxisse existimatur, recusatione dicitur ab Iove impetrasse, ut partem hostiae in ignem coicerent, partem in suo consumerent victu; idque postea consuetudo firmavit. Quod cum facile a deo, non ut homine avaro impetrasset, ipse Prometheus immolat tauros duos. Quorum primum iocinera cum in ara posuisset, reliquam carnem ex utroque taurum in unum compositam corio bubulo contexit; ossa autem quaecumque fuerunt, reliqua pelle contecta in medio collocavit et Iovi fecit potestatem, ut quam vellet eorum sumeret partem. Iuppiter autem, etsi non pro divina fecit cogitatione, neque ut deum decebat, omnia qui debuit ante providere, sed (quoniam credere instituimus historiis) deceptus a Prometheo, utrumque putans esse taurum, delegit ossa pro sua dimidia parte. Itaque post ea in sollemnibus et religiosis sacrificiis carne hostiarum consumpta reliquias, quae pars fuit deorum, igni comburunt. Sed ut ad propositum revertamur, Iuppiter cum factum rescisset, animo permoto mortalibus eripuit ignem, ne Promethei gratia plus deorum potestate valeret, neve carnis usus utilis hominibus videretur, cum coqui non posset. Prometheus autem consuetus insidiari, sua opera ereptum mortalibus ignem restituere cogitabat. Itaque ceteris remotis, devenit ad Iovis ignem; quo deminuto et in ferulam coniecto, laetus, ut volare non currere videretur, **? ferulam iactans, ne spiritus interclusus vaporibus extingueret in angustia lumen. Itaque homines adhuc plerumque, qui laetitiae fiunt nuntii, celerrime veniunt. Praeterea in certatione ludorum cursoribus instituerunt ex Promethei similitudine, ut currerent lampadem iactantes. Pro quo Iuppiter facto mortalibus parem gratiam referens, mulierem tradidit his, quam a Vulcano factam deorum voluntas omni munere donavit; itaque Pandora est appellata. Prometheum autem in monte Scythiae nomine Caucaso ferrea catena vinxit; quem alligatum ad triginta milia annorum Aeschylus tragoediarum scriptor ait. Praeterea admisit ei aquilam, quae assidue noctu renascentia iocinera exesset. Hanc autem aquilam nonnulli ex Typhone et Echidna natam, alii ex Terra et Tartaro, complures Vulcani factam manibus demonstrant, animamque ei ab Iove traditam dicunt.

2. Sed de eius solutione haec memoriae prodita est causa. Cum Iuppiter Thetidis conubium pulchritudine corporis inductus peteret, neque a virgine timida impetraret, neque ea re minus efficere cogitaret, illo tempore Parcae feruntur cecinisse fata, quae perfici natura voluit rerum. Dixerunt enim, quicumque Thetidis fuisset maritus, eius filium patria fore laude clariorem; quod Prometheus non voluntate, sed necessitudine vigilans, auditum Iovi renuntiat. Qui veritus id, quod ipse Saturno patri fecisset in simili causa, ne patrio regno privaretur, coactus destitit Thetin velle ducere uxorem, et Prometheo pro beneficio meritam retulit gratiam eumque vinculis liberavit. Neque id, quod fuerat iuratus, remisit, vacuum omni alligatione futurum; sed memoriae causa ex utraque re, hoc est lapide et ferro, digitum sibi vinciri iussit. Qua consuetudine homines usi, quo satisfacere Prometheo viderentur, anulos lapide et ferro conclusos habere coeperunt. Nonnulli etiam coronam habuisse dixerunt, ut se victorem inpune peccasse diceret. Itaque homines in maxima laetitia victoriisque coronas habere instituerunt; id exercitationibus et conviviis perspicere licebit. Sed potius ad initium causae et interitum aquilae revertamur. Hercules missus ab Eurystheo ad Hesperidum mala, nescius viae devenit ad Promethea, quem in Caucaso monte vinctum fuisse supra ostendimus. A quo via demonstrata, victor iam ad eum iter facere contendit, ut et draconem, de quo ante diximus, interfectum diceret, et gratiam pro beneficio referret. Nam confestim honorem quem potuit, reddidit merenti qua dimissa, homines instituerunt, ut hostiis immolatis iocinera consumerent in deorum altaribus, ut exsaturare eos pro visceribus Promethei viderentur. Ut Eratosthenes autem de Sagitta demonstrat, hac Apollo Cyclopas interfecit, qui fulmen Iovi fecerunt, quo Aesculapium interfectum complures dixerunt. Hanc autem sagittam in Hyperboreo monte Apollinem defodisse. Cum autem Iuppiter ignoverit filio, ipsam sagittam vento ad Apollinem perlatam cum frugibus, quae eo tempore nascebantur. Hanc igitur ob causam inter sidera demonstrant.

XVI.

1. AQUILA.Haec est quae dicitur Ganymedem rapuisse et amanti Iovi tradidisse; hanc etiam Iuppiter primus ex avium genere sibi delegisse existimatur. Quae sola tradita est memoriae contra solis exorientis radios contendere volare. Itaque supra Aquarium volare videtur; hunc enim conplures Ganymedem esse finxerunt. Nonnulli etiam dixerunt Meropem quendam fuisse, qui Coum insulam tenuerit regno, et a filiae nomine Coon et homines ipsos a se Meropas appellaret. Hunc autem habuisse uxorem quandam nomine Ethemeam, genere nympharum procreatam. Quae cum desierit colere Dianam, ab ea sagittis figi coepit. Tandem a Proserpina vivam ad inferos abreptam esse. Meropem autem desiderio uxoris permotum, mortem sibi consciscere voluisse; Iunonem autem misertam eius in aquilam corpus eius convertisse et inter sidera constituisse, ne, si hominis effigie eum constitueret, hominis memoriam tenens, coniugis desiderio moveretur. Aglaosthenes autem qui Naxica scripsit, ait Iovem Crete subreptum Naxum delatum et ibi esse nutritum. Qui postquam pervenerit ad virilem aetatem et voluerit bello lacessere Titanas, sacrificanti ei aquilam auspicatam; quo auspicio usum esse et eam inter astra collocasse. Nonnulli etiam dixerunt Mercurium, alii autem Anapladem pulchritudine Veneris inductum in amorem incidisse; et cum ei copia non fieret, animo, ut contumelia accepta, defecisse. Iovem autem misertum eius, cum Venus in Acheloo flumine corpus ablueret, misisse aquilam, quae soccum eius in Amythaoniam Aegyptiorum delatum Mercurio traderet; quem persequens Venus ad cupientem sui pervenit. Qui copia facta, pro beneficio aquilam in mundo locavit.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License