Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Gaius Iulius Hyginus De astronomia IntraText CT - Text |
|
|
Capp. XVII-XVIIIXVII.1. DELPHIN.Hic qua de causa sit inter astra collocatus, Eratosthenes ita cum ceteris dicit: Neptunum, quo tempore voluerit Amphitriten ducere uxorem, et illa cupiens conservare virginitatem fugerit ad Atlanta, complures eam quaesitum dimisisse, in his et Delphina quendam nomine. Qui pervagatus insulas, aliquando ad virginem pervenit eique persuasit, ut nuberet Neptuno, et ipse nuptias eorum administravit. Pro quo facto inter sidera Delphini effigiem collocavit. Et hoc amplius. Qui Neptuno simulacra faciunt, delphinum aut in manu, aut sub pede eius constituere videmus; quod Neptuno gratissimum esse arbitrantur. Aglaosthenes autem, qui Naxica conscripsit, Tyrrhenos ait fuisse quosdam navicularios, qui puerum etiam Liberum patrem receptum, ut Naxum cum suis comitibus travectum redderent nutricibus nymphis; a quibus eum nutritum et nostri in progenie deorum et complures Graeci dixerunt. Sed ut ad propositum revertamur, navicularii spe praedae inducti, navem avertere voluerunt. Quod Liber suspicatus, comites suos iubet symphoniam canere; quo sonitu inaudito Tyrrheni cum usque adeo delectarentur, ut etiam in saltationibus essent occupati cupiditate, se in mare inscii proiecerunt et ibi delphini sunt facti. Quorum cogitationem cum Liber memoriae hominum tradere voluisset, unius effigiem inter sidera collocavit. Alii autem dicunt hunc esse delphina, qui Ariona citharoedum ex Siculo mari Taenarum travexit. Qui cum ceteros artificio praestaret et circum insulas quaestus causa vagaretur, servuli eius arbitrati plus in perfidiosa libertate commodi, quam in placida servitute esse, cogitare coeperunt, ut domino in pelagus proiecto, bona inter se partirentur. Qui cum cogitationem eorum sensisset, petiit, non ut dominus a servis et innocens ab improbis, sed ut parens a filiis, ut se liceret ornare, qua saepe vicerat veste, quoniam nemo esset alius, qui ut ipse suum questu prosequeretur eventum. Quod cum inpetrasset, cithara sumpta, suam coepit deflere mortem; quo sonitu ducti delphines e toto mari pronatant ad Arionis cantum. Itaque deorum immortalium potestate invocata, super eos se deiecit; quorum unus Ariona exceptum pertulit ad Taenarium litus. Cuius memoriae causa quae ibi statua statuta est Arionis, in ea delphini simulacrum adfixum videtur; pro qua re inter sidera ab antiquis astrologis est figuratum. Servi autem, qui se putabant servitute elapsos, tempestate Taenarum perducti, a domino conprehensi, non mediocri supplicio sunt affecti. XVIII.1. EQUUS.Hunc Aratus et alii complures Pegasum, Neptuni et Medusae Gorgonis filium dixerunt; qui in Helicone Boeotiae monte ungula feriens saxum, fontem aperuit, qui ex eius nomine Hippocrene est appellatus. Alii dicunt, quo tempore Bellerophontes ad Proetum Abantis filium, Argiorum regem, devenerit, Antiam regis uxorem hospitis amore inductam, petisse ab eo, uti sibi copiam faceret, promittens ei coniugis regnum. Quod cum impetrare non potuisset, verita ne se ad regem criminaretur, occupat: eum sibi vim adferre voluisse Proeto dicit. Qui quod eum dilexerat, noluit ipse supplicium sumere, sed quod ei Pegasum equum esse sciebat, mittit eum ad Iobatem, Antiae patrem, quam alii Stheneboeam dixerunt, ut ille filiae pudicitiam defendens, Bellerophontem obiceret Chimaerae, quae eo tempore Lyciorum agros flamma vastabat. Unde victor effugiens, post fontis inventionem cum ad caelum contenderet evolare, neque longe iam abesset, despiciens ad terram, timore permotus decidit ibique perisse dicitur. Equus autem subvolasse et inter sidera ab Iove constitutus existimatur. Alii non criminatum ab Antia, sed ne saepius audiret quod nollet, aut precibus eius moveretur, profugisse Argis dixerunt. Euripides autem in Melanippa Melanippen, Chironis Centauri filiam, Thetin antea appellatam dicit. Quae cum aleretur in monte Pelio, et studium in venando maximum haberet, quodam tempore ab Aeolo Hellenis filio Iovis nepote persuasam concepisse; cumque iam partus adpropinquaret, profugisse in silvam, ne patri, cum virginem speraret, nepotem procreasse videretur. Itaque cum parens eam persequeretur, dicitur petisse a deorum potestate, ne pariens a patre conspiceretur. Quae deorum voluntate postquam peperit, in equam conversa, inter astra constituta. Nonnulli eam vatem dixerunt fuisse; sed quod deorum consilia hominibus sit enuntiare solita, in equam esse conversam. Callimachus autem ait, quod desierit venari et colere Dianam, in quam supra diximus speciem, eam Dianam convertisse. Haec dicitur etiam hac re non esse in conspectu Centauri, quem Chirona esse nonnulli dixerunt, et etiam dimidiam apparere, quod noluerit sciri se feminam esse. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |