Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Gaius Iulius Hyginus De astronomia IntraText CT - Text |
|
|
Capp. XXI-XXIIXXI.1. TAURUS.Hic dicitur inter astra esse constitutus, quod Europam incolumem transuexerit Cretam, ut Euripides dicit. Nonnulli aiunt, cum Io in bovem sit conuersa, ut Iuppiter ei satisfacere videretur, inter sidera constituisse, quod eius prior pars appareat ut tauri, sed reliquum corpus obscurius videatur. Spectat autem ad exortum solis; cuius oris effigiem quae continent stellae, Hyades appellantur. Has autem Pherecydes Atheniensis Liberi nutrices esse demonstrat, numero septem, quas etiam antea nymphas Dodonidas appellatas. Harum nomina sunt haec: Ambrosia, Eudora, Pedile, Coronis, Polyxo, Phyto, Thyone. Hae dicuntur a Lycurgo fugatae et praeter Ambrosiam omnes ad Thetim profugatae, ut ait Asclepiades. Sed ut Pherecydes dicit, ad Thebas Liberum perlatum Inoni tradiderunt. Quam ob causam ab Iove his gratia est relata, quod inter sidera sunt constitutae. Pliades autem appellatae sunt, ut ait Musaeus, quod ex Atlante et Aethra Oceani filia sint filiae XV procreatae, quarum V Hyades appellatas demonstrat, quod earum Hyas fuerit frater, a sororibus plurimum dilectus. Qui cum venans a leone esset interfectus, quinque, de quibus supra diximus, lamentationibus assiduis permotae, dicuntur interisse; quare eas, quod plurimum de eius morte laborarent, Hyadas appellatas. Reliquas autem decem sorores deliberasse de sororum morte et earum septem mortem sibi conscisse; quare quod plures idem senserint, Pliadas dictas. Alexander autem Hyadas ait dictas, quod Hyantis et Boetiae sint filiae; Pliadas autem, quod ex Plione Oceani et Atlante sint natae. Hae numero septem dicuntur, sed nemo amplius VI potest videre; cuius causa proditur haec, quod de septem sex cum immortalibus concubuerint, tres cum Iove, duae cum Neptuno, una cum Marte, reliquia autem Sisyphi fuisse uxor demonstratur. Quarum ex Electra et Iove Dardanum, ex Maia Mercurium, ex Taygete Lacedaemona procreatum; ex Alyone autem et Neptuno Hyriea, ex Celaeno Lycum et Nyctea natum. Martem autem ex Sterope Oenomaum procreasse, quam alii Oenomai uxorem dixerunt. Meropen autem Sisypho nuptam Glaucum genuisse, quem complures Bellerophontis patrem esse dixerunt. Quare propter reliquas eius sorores inter sidera constitutam; sed quod homini nupserit, stellam eius obscuratam. Alii dicunt Electram non apparere ideo, quod Pliades existimentur choream ducere stellis; sed postquam Troia sit capta, et progenies eius quae a Dardano fuerit, sit eversa, dolore permotam ab his se removisse, et in circulo qui arcticus dicitur, constitisse, ex quo tam longo tempore lamentantem capillo passo videri; itaque e facto Cometen esse appellatam. Sed has Pliadas antiqui astrologi seorsum a Tauro deformaverunt, ut ante diximus, Pliones et Atlantis filias. Quae cum per Boetiam cum puellis iter faceret, Oriona comitatum voluisse ei vim afferre; illam fugere coepisse, Oriona autem secutum esse annos VII neque invenire potuisse. Iovem autem puellarum misertum, iter ad astra constituisse, et postea a nonnullis astrologis caudam Tauri appellatas. Itaque adhuc Orion fugientes eas ad occasum sequi videtur. Eas stellas nostri Vergilias appellaverunt, quod post ver exoriuntur, et hae quidem ampliorem ceteris habent honorem, quod earum signo exoriente aestas significatur, occidente autem hiems ostenditur, quod aliis non est traditum signis. XXII.1. GEMINI.Hos conplures astrologi Castorem et Pollucem esse dixerunt; quos demonstrant omnium fratrum inter se amantissimos fuisse, quod neque de principatu contenderint, neque ullam rem sine communi consilio gesserint. Pro quibus officiis eorum Iuppiter notissima sidera eos constituisse existimatur. Neptunum autem pari consilio munerasse; nam equos quibus utuntur donavit et dedit potestatem naufragis saluti esse. Alii dixerunt Herculem esse et Apollinem; nonnulli etiam Triptolemum, quem supra diximus, et Iasiona a Cerere dilectos et ad sidera perlatos. Sed qui de Castore et Polluce dicunt, hoc amplius addunt, ut Castor in oppido Aphidnis sit occisus, quo tempore Lacedaemones cum Atheniensibus bellum gesserunt. Alii autem, cum oppugnarent Spartam Lynceus et Idas, ibi perisse dixerunt. Pollucem ait Homerus concessisse fratri dimidiam vitam; itaque alternis diebus eorum quemque lucere. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |