Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Gaius Iulius Hyginus De astronomia IntraText CT - Text |
|
|
Capp. XXIII-XXIVXXIII.1. CANCER dicitur Iunonis beneficio inter astra collocatus, quod, cum Hercules contra hydram Lernaeam constitisset, ex palude pedem eius mordicus arripuisset; quare Herculem permotum, eum interfecisse. Iunonem autem inter sidera constituisse, ut esset cum duodecim signis, quae maxime solis cursu continentur. 2. In eius deformationis parte sunt quidam qui Asini appellantur, a Libero in testa Cancri duabus stellis omnino figurati. Liber enim ab Iunone furore obiecto, dicitur mente captus fugisse per Thesprotiam, cogitans ab Iovis Dodonaei oraculum pervenire, unde peteret responsum, quo facilius ad pristinum statum mentis perveniret. Sed cum venisset ad quandam paludem magnam, quam transire non posset, quibusdam asellis duobus obviam factis dicitur unum eorum deprehendisse et ita esse transvectus, ut omnino aquam non tetigerit. Itaque cum venisset ad templum Iovis Dodonaei, statim dicitur furore liberatus asellis gratiam retulisse et inter sidera eos collocasse. Nonnulli etiam dixerunt asino illi, quo fuerit vectus, vocem humanam dedisse. Itaque eum postea cum Priapo contendisse de natura et victum ab eo interfectum. Pro quo Liberum eius misertum in sideribus adnumerasse; et ut sciretur id pro deo, non homine timido, quia Iunonem fugerit, fecisse, supra Cancrum constituit, qui eius beneficio fuerat adfixus astris. 3. Dicitur etiam alia historia de Asellis. Ut ait Eratosthenes, quo tempore Iuppiter, bello gigantibus indicto, ad eos oppugnandos omnes deos convocasset, venisse Liberum patrem, Vulcanum, Satyros, Silenos asellis vectos. Qui cum non longe ab hostibus abessent, dicuntur aselli pertimuisse, et ita pro se quisque magnum clamorem et inauditum gigantibus fecisse, ut omnes hostes eorum clamore in fugam se coniecerint et ita sint superati. Huic similis est historia de bucino Tritonis. Nam is quoque fertur, cum concham inventam excavasset, secum ad gigantas tulisse et ibi sonum quendam inauditum per concham misisse. Hostes autem veritos ne qua esset inmanis fera ab adversariis adducta, cuius esset ille mugitus, fugae se mandasse, et ita victos in hostium potestatem pervenisse. XXIV.1. LEO.Hic dicitur ab Iove inter astra constitutus, quod omnium ferarum princeps esse existimatur. Nonnulli etiam hoc amplius dicunt, quod Herculis prima fuerit haec certatio, et quod eum inermis interfecerit. De hoc et Pisandrus et complures alii scripserunt. Cuius supra simulacrum proxime Virginem sunt aliae VII stellae ad caudam Leonis in triangulo collocatae, quas crines Berenices esse Conon Samius mathematicus et Callimachus dicit. Cum Ptolomaeus Berenicen Ptolomaei et Arsinoes filiam sororem suam duxisset uxorem, et paucis post diebus Asiam oppugnatum profectus esset, vovisse Berenicen, si victor Ptolomaeus redisset, se crinem detonsuram; quo voto damnatam crinem in Veneris Arsinoes Zephyritidis posuisse templo, eumque postero die non comparuisse. Quod factum cum rex aegre ferret, Conon mathematicus ut ante diximus cupiens inire gratiam regis, dixit crinem inter sidera videri collocatum et quasdam vacuas a figura septem stellas ostendit, quas esse fingeret crinem. Hanc Berenicen nonnulli cum Callimacho dixerunt equos alere et ad Olympia mittere consuetam fuisse. Alii dicunt hoc amplius Ptolomaeum Berenices patrem, multitudine hostium perterritum, fuga salutem petisse; filiam autem saepe consuetam, insiluisse in equum, et reliquam exercitus copiam constituisse, et conplures hostium interfecisse, reliquos in fugam coniecisse; pro quo etiam Callimachus eam magnanimam dixit. Eratosthenes autem dicit et virginibus Lesbiis dotem quam cuique relictam a parente nemo solverit, iussisse reddi, et inter eas constituisse petitionem. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |