Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Gaius Iulius Hyginus De astronomia IntraText CT - Text |
|
|
Capp. XXV-XXVIXXV.1. VIRGO.Hanc Hesiodus Iovis et Themidis filiam dicit; Aratus autem Astraei et Aurorae filiam existimari, quae eodem tempore fuerit cum aurea saecula hominum, et eorum principem fuisse demonstrat. Quam propter diligentiam et aequitatem Iustitiam appellatam; neque illo tempore ab hominibus exteras nationes bello lacessitas esse, neque navigio quemquam usum, sed agris colendis vitam agere consuesse. Sed post eorum obitum qui sint nati, eos minus officiosos, magis avaros coepisse fieri, quare minus Iustitiam inter homines fuisse conversatam. Denique causam pervenisse usque eo, dum diceretur aeneum genus hominum natum. Itaque iam non potuisse pati amplius et ad sidera evolasse. Sed hanc alii Fortunam, alii Cererem dixerunt, et hoc magis non convenit inter eos, quod caput eius nimium obscurum videtur. Nonnulli eam Erigonen Icari filiam dixerunt, de qua supra diximus. Alii autem Apollinis filiam ex Chrysothemi natam, et infantem Parthenon nomine appellatam; eamque, quod parva interierit, ab Apolline inter sidera collocatam. XXVI.1. SCORPIUS.Hic propter magnitudinem membrorum in duo signa dividitur, quorum unius effigiem nostri Libram dixerunt. Sed omnino totum signum hac de causa statutum existimatur: quod Orion cum venaretur, et in eo exercitatissimum se esse confideret, dixisse etiam Dianae et Latonae se omnia, quae ex terra oriantur, interficere valere. Quare Terram permotam, Scorpionem misisse, qui eum interficere monstratur. Iovem autem utriusque animum admiratum, Scorpionem inter astra conlocasse, ut species eius hominibus documento esset, ne quis eorum aliqua re sibi confideret. Dianam autem propter studium Orionis petisse ab Iove, ut idem illi beneficium daret petenti, quod Terrae ultro tribuisset. Itaque eum ita constitutum, ut, cum Scorpius exoriatur, occidat Orion. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |