Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Gaius Iulius Hyginus De astronomia IntraText CT - Text |
|
|
Capp. XXXIII-XXXIVXXXIII.1. LEPUS.Hic dicitur Orionis canem fugere venantis. Nam cum, ut oportebat, eum venatorem finxissent, voluerunt etiam significare aliqua de causa; itaque leporem ad pedes eius fugientem finxerunt. Quem nonnulli a Mercurio constitutum dixerunt, eique datum esse praeter cetera genera quadrupedum, ut alios pareret, alios haberet in ventre. Qui autem ab hac causa dissentiunt, negant tam nobilem et tam magnum venatorem, de quo et ante in Scorpionis signo diximus, oportere fingi leporem venari. Callimachum quoque accusari, quod cum Dianae scriberet laudes, eam leporum sanguine gaudere et eos venari dixisset. Itaque Oriona cum Tauro decertantem fecerunt. 2. Leporis autem hanc historiam memoriae prodiderunt. Apud antiquos in insula Lero nullum leporem fuisse, sed ex eorum civitate adulescentium quendam, studio generis inductum, ab exteris finibus leporem feminam praegnantem attulisse et eius partum diligentissime ministrasse. Itaque cum peperisset, compluribus eius civitatis studium incidisse et partim pretio, partim beneficio mercatos omnes lepores alere coepisse. Ita non longo intervallo tantam multitudinem leporum procreatam, ut tota insula ab his occupata diceretur. Quibus cum ab hominibus nihil daretur, in semina eorum impetu facto omnia comederunt. Quo facto incolae calamitate adfecti, cum fame forent oppressi, communi consilio totius civitatis vix denique eos ex insula abegisse dicuntur. Itaque postea leporis figuram in astris constituisse, ut homines meminissent nil esse tam exoptandum in vita, quin ex eo polus doloris quam laetitiae capere posterius cogerentur. XXXIV.1. ORION.Hunc Hesiodus Neptuni filium dicit ex Euryale Minois filia natum; concessum autem ei, ut supra fluctus curreret ut in terra, quemadmodum Iphiclo datum dicitur, ut supra aristas curreret neque eas infringeret. Aristomachus autem dicit quendam Hyriea fuisse Thebis, Pindarus autem in insula Chio. Hunc autem, cum Iovem et Mercurium hospitio recepisset, petisse ab his, ut sibi aliquid liberorum nasceretur. Itaque quo facilius petitum impetraret, bovem immolasse et his pro epulis adposuisse. Quod cum fecisset, poposcisse Iovem et Mercurium quod corium de bove foret detractum, et quod fecerant urinae in corium infudisse, et id sub terra poni iussisse. Ex quo postea natum puerum, quem Hyrieus e facto Uriona appellaret. Sed venustate et consuetudine factum est, ut Orion vocaretur. Hic dicitur Thebis Chium venisse et Oenopionis filiam Meropen per vinum cupiditate incensus conpressisse. Pro quo facto ab Oenopione excaecatus et de insula eiectus existimatur Lemnum ad Vulcanum pervenisse et ab eo quendam ducem Cedaliona nomine accepisse. Quem collo ferens dicitur ad Solem venisse et ab eo sanatus, ut se ulcisceretur, Chium revertisse. Oenopiona autem a civibus sub terra custoditum esse. Quem postquam se invenire posse desperaret Orion, in insulam Cretam pervenisse, et ibi venari coepisse cum Diana, et ei polliceri quae supra diximus, et ita ad sidera pervenisse. Nonnulli autem aiunt Oriona cum Oenopione prope nimia coniunctum amicitia vixisse, et quod ei voluerit suum studium in venando probare, Dianae quoque pollicitum quae supra diximus; et ita interfectum. Alii dicunt cum Callimacho, cum Dianae vim voluerit adferre, ab ea sagittis esse confixum et ad sidera propter venandi consimile studium deformatum. Istrus autem dicit Oriona a Diana esse dilectum et paene factum, ut ei nupsisse existimaretur. Quod cum Apollo aegre ferret, et saepe eum obiurgans nihil egisset, natantis Orionis longe caput solum videri conspicatus, contendit cum Diana eam non posse sagittam mittere ad id, quod nigrum in mari videretur. Quae cum se vellet in eo studio maxime artificem dici, sagitta missa caput Orionis traiecit. Itaque eum cum fluctus interfectum ad litus eiecisset, et se eum Diana percussisse plurimum doleret, multis eius obitum prosecuta lacrimis, inter sidera statuisse existimatur. Sed quae post mortem eius Diana fecerit, in eius historiis dicemus. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |