Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Gaius Iulius Hyginus
De astronomia

IntraText CT - Text

  • LIBER SECUNDUS
    • Capp. XXXV-XXXVI
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

Capp. XXXV-XXXVI

XXXV.

1. CANIS.Hic dicitur ab Iove custos Europae adpositus esse et ad Minoa pervenisse. Quem Procris Cephali uxor laborantem dicitur sanasse et pro eo beneficio canem muneri accepisse, quod illa studiosa fuerit venationis, et quod cani fuerat datum, ne ulla fera praeterire eum posset. Post eius obitum canis ad Cephalum pervenit, quod Procris eius fuerat uxor. Quem ille ducens secum Thebas pervenit, ubi erat vulpes, cui datum dicebatur, ut omnes canes effugere posset. Itaque cum in unum pervenissent, Iuppiter nescius quid faceret, ut Istrus ait, utrosque in lapidem convertit. Nonnulli hunc canem Orionis esse dixerunt, et quod studiosus fuerit venandi, cum eo canem quoque inter astra conlocatum; alii autem Icari canem esse dixerunt, de quo ante diximus. Quae multa proposita suos habent auctores.

2. Sed canis habet in lingua stellam unam, quae ipsa Canis appellatur, in capite autem alteram, quam Isis suo nomine statuisse existimatur et Sirion appellasse propter flammae candorem, quod eiusmodi sit, ut prae ceteris lucere videatur. Itaque quo magis eam cognoscerent, Sirion appellasse.

XXXVI.

1. PROCYON.Hic ante maiorem Canem exoriri videtur, sed a nonnullis Orionis esse existimatur. Hac etiam de causa Procyon est appellatus, sed isdem omnibus historiis quibus superior Canis annumeratur.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License