Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Gaius Iulius Hyginus
De astronomia

IntraText CT - Text

  • LIBER SECUNDUS
    • Capp. XXXVII-XXXVIII
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

Capp. XXXVII-XXXVIII

XXXVII.

1. ARGO.Hanc nonnulli propter celeritatem Graece dixerunt Argo appellatam; alii quod Argus eius fuerit inventor. Hanc autem primam in mari fuisse conplures dixerunt, et hac re maxime stellis esse figuratam. Hanc navem factam Pindarus ait in Magnesiae oppido, cui Demetrias est nomen. Callimachus autem in isdem finibus ad Apollinis Actii templum, quod Argonautae proficiscentes statuisse existimantur in eo loco, qui Pagasae vocatur, ideo quod navis Argo ibi primum conpacta dicitur, quod est Graece pagasai. Homerus hunc eundem locum in Thessaliae finibus esse demonstrat; Aeschylus autem et nonnulli aiunt a Minerva quandam materiam loquentem eodem esse coniunctam. Sed huius non tota effigies inter astra videtur; divisa enim est a puppi usque ad malum, significans, ne homines navibus fractis pertimescerent.

XXXVIII.

1. CENTAURUS.Hic dicitur nomine Chiron Saturni et Philyrae filius esse, qui non modo ceteros Centauros, sed homines quoque iustitia superasse. Aesculapium et Achillem nutrisse existimatur. Pietate igitur et diligentia effecit, ut inter astra numeraretur. Apud hunc Hercules cum deverteretur et simul cum Chirone sedens sagittas consideraret, fertur una earum decidisse supra pedem Chironis et ita eum interfecisse. Alii autem dicunt Centaurum miratum, quod tam brevibus sagittis tam magna corpora Centaurorum interfecerit, ipsum contendere arcum conatum, itaque ex eius manu sagittam prolapsam in pedem eius incidisse. Pro qua re Iuppiter eius misertus inter sidera eum constituit cum hostia, quam supra aram tenens immolare videtur. Hunc alii Pholon esse Centaurum dixerunt, eum qui auspicio praeter ceteros plurimum valuisset; itaque ad Aram cum hostia venire Iovis voluntate figuratum.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License