Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Gaius Iulius Hyginus
De astronomia

IntraText CT - Text

  • LIBER SECUNDUS
    • Capp. XXXIX-XL
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

Capp. XXXIX-XL

XXXIX.

1. ARA.In hac primum dii existimantur sacra et coniurationem fecisse, cum Titanas oppugnare conarentur; eam autem Cyclopas fecisse. Ab ea consuetudine homines dicuntur instituisse sibi, ut cum aliquam rem efficere cogitarent, prius sacrificarent, quam agere incepissent.

XL.

1. HYDRA.In qua Corvus insidere et Crater positus existimatur; de qua hanc habemus memoriae proditam causam. Corvus Apollinis tutela usus, eo sacrificante, missus ad fontem aquam puram petitum vidit arbores conplures ficorum inmaturas; eas exspectans dum maturescerent, in arbore quadam earum consedit. Itaque post aliquot dies coctis ficis, et a corvo compluribus earum comesis, exspectans Apollo corvum vidit cum cratere pleno volare festinantem. Pro quo admisso eius dicitur, quod diu moratus sit, Apollo, qui coactus mora corvi alia aqua est usus, hac igitur ignominia eum adfecisse, ut quamdiu fici coquerentur, corvus bibere non possit, ideo quod guttur habeat pertusum illis diebus. Itaque cum vellet significare sitim corvi, inter sidera constituit cratera et supposuit hydram, quae corvum sitientem moraretur. Videtur enim rostro caudam eius extremam verberare, ut Istrus autem et complures tamquam sinat se ad crateram transire dixerunt Coronida Phlegyae filiam fuisse; hanc autem ex Apolline Aesculapiumprocreasse, sed postea Ischyn Elati filium cum ea concubuisse. Quod cum viderit corvus, Apollini nuntiasse; qui cum fuerit antea candidus, Apollinem pro incommodo nuntio eum nigrum fecisse et Ischyn sagittis confixisse.

2. De cratera autem hanc historiam Phylarchus scribit. In Chersoneso quae confinis est Troiae, ubi Protesilai sepulcrum statutum complures dixerunt, urbs Elaeusa nomine dicitur. In qua Demophon quidam cum regnaret, incidit eorum finibus repentina vastitas et civium interitio miranda. Qua re Demophonta permotum ferunt misisse ad Apollinis oraculum quaerentis remedium vastitatis. Responso autem dato, ut quotannis una de nobilium genere virgo diis penatibus eorum immolaretur. Demophon omnium filias praeter suas sorte ductas interficiebat, usque dum cuidam civium loco nobilissimo eorum nato perdoluit inceptum Demophontis. Qui negare coepit de sua filia se passurum sortiri, nisi eodem regis filiae essent coniectae. Quo facto rex permotus, illius filiam sine sorte ductam interfecit. Quod Mastusius nomine, virginis pater, instanti tempore simulavit se patriae causa non aegre ferre factum (potuisset enim postea sorte ducta nihilominus interire); quod paulatim dies regi in oblivionem perduxit. Itaque cum se prope amicissimum regi virginis pater ostendisset, sollemne sacrificium se habere dixit, eumque et filias eius ad id conficiendum invitavit. Qui nihil aliter futurum suspicatus, filias ante misit, ut ipse occupatus in re civili postea veniret. Quod cum ex optato Mastusio accidisset, filias regis interfecit et sanguinem earum cum vino in cratera mixtum advenienti regi pro potione dari iussit. Qui cum filias desideraret, et quid his factum esset rescisset, Mastusium cum cratere in mare proici iussit. Quo facto maro, quo ille est proiectus, memoriae causa Mastusium mare vocatum est; portus autem adhuc Crater appellatur. Quem antiqui astrologi stellis deformarunt, ut homines meminissent maleficium neminem temere lucrari posse, neque oblivionem inimicitiarum fieri solere. Nonnulli cum Eratosthene dicunt eum cratera esse, quo Icarus sit usus, cum hominibus ostenderet vinum; alii autem dicunt dolium esse, quo Mars ab Oto et Ephialte sit coniectus.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License