Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Gaius Iulius Hyginus De astronomia IntraText CT - Text |
|
|
Capp. XVI-XVIIIXVI.1. DELPHINUS non longe ab Aquilae signo figuratus, incurvatione caudae novissimae tangit aequinoctialis circuli circumductionem, capite prope coniungens equi Pegasi rostrum. Hic exoritur cum Sagittarii posteriore parte; occidit autem cum Virgo exorta est a capitis fine. Habet autem in capite stellas II, supra caput ad cervicem versus II. Ad ea quae ini ventre velut pennae videntur, habet stellas III, in scapulis I, in cauda II. Omnino est stellarum VIIII. XVII.1. EQUUS arcticum circulum spectans, pedibus aestivum orbem, extremo ore caput Delphini tangere videtur, Aquarii manum dextram cervice sua coniungens et utrisque Piscibus clausus, quos in duodecim signis postea demonstrabimus. Huius in stellis corpus apparet usque ad umbilicum deformatum. Qui occidit cum Pisce de duobus primo, qui supra tergum eius est fixus; exoritur cum Aquario toto et cum Pisce, cum quo occidit, et manu Aquarii dextra. Hic habet in rostro stellas II obscuras, in capite I, in maxilla I, in utrisque auribus singulas, in cervicibus IIII obscuras, sed maxime lucet, quae capiti proxima apparet; in humero claram I, ini pectore I, in interscapilio I, in umbilico novissimam I, quae Andromedae caput vocatur; in genibus utrisque singulas, in utrisque poplitibus singulas. Ita est omnino stellarum XVIII. XVIII.1. DELTOTON autem in triangulum deformatur, aequis lateribus duobus, uno breviore, sed prope aequali reliquis. Inter aestivum et aequinoctialem circulum supra caput Arietis, non longe ab Andromedae dextro crure et Persei manu sinistra conlocatum; cum Ariete toto occidens, oriens autem cum eiusdem dimidia priore parte. Habet stellam in unoquoque angulo I. Nunc protinus XII signorum figurationem dicemus, quorum est princeps Aries. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |