Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Gaius Iulius Hyginus
De astronomia

IntraText CT - Text

  • LIBER TERTIUS
    • Capp. XIX-XXI
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

Capp. XIX-XXI

XIX.

1. ARIES in aequinoctiali circulo consistens, caput ad exortum habens conversum, occidens a primis pedibus et exoriens caput infra Triangulum, quod supra diximus, tenens collocatum, pedibus prope caput coniungensPistricis. Habet autem in capite stellam I, in cornibus III, in cervice II, in pede priore de primis I, in interscapilio IIII, in cauda I, sub ventretres, in lumbis unam, in pede posteriore unam. Omnino est stellarum XVII.

XX.

1. TAURUS ad exortum signorum dimidia parte conlocatus, ut incipere genua defigere ad terram, caput eodem habens attentum. Genua eius a reliquo corpore dividit circulus aequinoctialis. Cornu sinistrum, ut supra diximus, coniungitur cum dextro pede eius, qui Auriga appellatur. Inter huius finitionem corporis et Arietis caudam stellae sunt VII quas Vergilias nostri, Graeci autem Pliadas appellaverunt. Hic aversus occidit et exoritur. Habet autem in cornibus singulas stellas, sed in sinistro clariorem; utrisque oculis singulas, in fronte media I; ex quibus locis cornua nascuntur, singulas. Quae VII stellae Hyades appellantur, etsi nonnullis quas duas diximus novissime, stellas negaverunt esse, ut omnino Hyades essent V. Praeterea in sinistro genu priore habet stellam I et super ungulam I, in dextro genu I et in interscapilio III, novissimam earum ceteris clariorem; in pectore I. Quae sunt omnino, praeter Vergilias, XVIII.

XXI.

1. GEMINI ab Aurigae dextra parte supra Oriona collocati videntur, ita tamen, ut Orion inter Taurum et Geminos sit constitutus. Capita eorum dividuntur a reliquo corpore circulo eo, qui aestatem definire supra est dictus. Ut conplexa corpora inter se tenentes occidunt directi a pedibus, exoriuntur autem inclinati ut iacentes. Sed de his qui Cancro est proximus habet in capite stellam I claram, in utrisque humeris singulas claras, in dextro cubito I, in genibus utrisque singulas, in pedibus utrisque primoribus singulas; alter autem in capite I, in sinistro humero I, in dextro humero alteram, in utrisque mammis singulas, in dextro genu I, in sinistro genu I, in pedibus utrisque singulas, et infra sinistrum pedem unam, quae propon appellatur.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License