Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Gaius Iulius Hyginus
De astronomia

IntraText CT - Text

  • LIBER TERTIUS
    • Capp. XXII-XXIV
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

Capp. XXII-XXIV

XXII.

1. CANCER.Hunc medium dividit circulus aestivus ad Leonem et ad exortus spectantem, paululum supra caput Hydrae collocatum, occidentem et exorientem posteriore corporis parte hic habet in ipsa testa stellas II, quae Asini vocantur, de quibus ante iam diximus; in dextris pedibus singulas obscuras, in sinistro pede primo II, in secundo II obscuras, in tertio I, in quarto primo I obscuram, in ore I; in ea quae chela dexterior dicitur, tres similes, non grandes; in sinistra similes II. Omnino est stellarum XVII.

XXIII.

1. LEO spectans ad occasum supra corpus Hydrae, a capite qua Cancer instat usque ad mediam partem eius constitutus, medius aestivo circulo dividitur, ut sub ipso orbe priores pedes habeat collocatos; occidens a capite et exoriens. Hic habet in capite stellas III, in cervicibus II, in pectore I, in interscapilio III, in media cauda I, in extrema alteram, sub pectore II, in pede priore claram I, in ventre claram I et infra alteram magnam, in lumbis I, in posteriore genu I, in pede posteriore I claram. Omnino est stellarum XVIIII.

XXIV.

1. VIRGO infra pedes Bootis collocata, capite posteriorem partem Leonis, dextra manu circulum aequinoctialem tangit; at inferiorem corporis partem supra Corvum et Hydrae caudam habere perspicitur, occidens capite prius quam ceteris membris. Huius in capite est stella obscura I, utrisque humeris singulae, in utrisque pennis binae, quarum una quae est in dextra penna ad humerum defixa, protrygeter vocatur. Praeterea habet in utrisque manibus singulas stellas; quarum una, quae est in dextra manu maior et clarior, cum spicis conspicitur. In veste autem habet passim dispositas stellas X et in utrisque pedibus singulas. Ita est omnino stellarum XVIIII.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License