Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Quintus Septimius Florens Tertullianus
De praescriptione haereticorum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

I.

1. Condicio praesentium temporum etiam hanc admonitionem provocat nostram non oportere nos mirari super haereses istas, sive quia sunt, futurae enim praenuntiabantur, sive quia fidem quorumdam subvertunt, ad hoc enim sunt ut fides habendo temptationem haberet etiam probationem.

2. Vane ergo et inconsiderate plerique hoc ipso scandalizantur quod tantum haereses valeant. Quantum si non valerent, non fuissent.

3. Cum quod sortitum est, ut omnimodo sit, sicut caussam accipit ob quam sit, sic vim consequitur per quam sit, nec esse non possit.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL