Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Quintus Septimius Florens Tertullianus
De praescriptione haereticorum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XXXVIII.

1. Illic igitur et scripturarum et expositionum adulteratio deputanda est ubi diversitas doctrinae invenitur.

2. Quibus fuit propositum aliter docendi, eos necessitas institit aliter disponendi instrumenta doctrinae.

3. Alias enim non potuissent aliter docere nisi aliter haberent per quae docerent. Sicut illis non potuisset succedere corruptela doctrinae sine corruptela instrumentorum eius, ita et nobis integritas doctrinae non competisset sine integritate eorum per quae doctrina tractatur.

4. Etenim quid contrarium nobis in nostris? Quid de proprio intulimus ut aliquid contrarium ei et in Scripturis deprehensum detractione vel adiectione vel transmutatione remediaremus?

5. Quod sumus, hoc sunt scripturae ab initio suo. Ex illis sumus, antequam nihil aliter fuit quam sumus; quid denique fuit, antequam a vobis interpolarentur?

6. Cum autem omnis interpolatio posterior credenda sit, veniens utique ex causa aemulationis quae neque prior neque domestica unquam est eius quod aemulatur, tam incredibile est sapienti cuique ut nos adulterum stilum intulisse videamur scripturis qui sumus et primi et ex ipsis, quam illos non intulisse qui sunt et posteri et adversi.

7. Alius manu scripturas, alius sensus expositione intervertit.

8. Neque enim si Valentinus integro instrumento uti videtur, non callidiore ingenio quam Marcion manus intulit veritati.

9. Marcion enim exerte et palam machaera, non stilo usus est, quoniam ad materiam suam caedem scripturarum confecit.

10. Valentinus autem pepercit quoniam non ad materiam scripturas sed materiam ad scripturas excogitavit. Et tamen plus abstulit et plus adiecit, auferens proprietates singulorum quoque verborum et adiiciens dispositiones non comparentium rerum.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL