Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Quintus Septimius Florens Tertullianus
De praescriptione haereticorum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XL.

1. Sed quaeritur, a quo intellectus intervertatur eorum quae ad haereses faciant?

2. A diabolo scilicet, cuius sunt partes intervertendi veritatem qui ipsas quoque res sacramentorum divinorum idolorum mysteriis aemulatur.

3. Tingit et ipse quosdam utique credentes et fideles suos; expositionem delictorum de lavacro repromittit,

4. et si adhuc memini Mithrae, signat illic in frontibus milites suos. Celebrat et panis oblationem et imaginem resurrectionis inducit et sub gladio redimit coronam.

5. Quid, quod et summum pontificem in unis nuptiis statuit? Habet et virgines, habet et continentes.

6. Ceterum si Numae Pompilii superstitiones revolvamus, si sacerdotalia officia et insignia et privilegia, si sacrificantium ministeria et instrumenta et vasa, <si> ipsorum sacrificiorum ac piaculorum et votorum curiositates consideremus, nonne manifeste diabolus morositatem illam Iudaicae legis imitatus est?

7. Qui ergo ipsas res de quibus sacramenta Christi administrantur, tam aemulanter adfectavit exprimere in negotiis idololatriae, utique et idem et eodem ingenio gestiit et potuit instrumenta quoque divinarum rerum et sanctorum christianorum, sensum de sensibus, verba de verbis, parabolas de parabolis, profanae et aemulae fidei attemperare.

8. Et ideo neque a diabolo inmissa esse spiritalia nequitiae, ex quibus etiam haereses veniunt, dubitare quis debet, neque ab idololatria distare haereses cum et auctoris et operis eiusdem sint, cuius et idololatria.

9. Deum aut fingunt alium adversus creatorem aut si unicum creatorem confitentur, aliter eum disserunt quam in vero est.

10. Itaque omne mendacium quod de Deo dicunt, quoddammodo genus est idololatriae.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL