Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Quintus Septimius Florens Tertullianus
De praescriptione haereticorum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XLII.

1. De verbi autem administratione quid dicam cum hoc sit negotium illis, non ethnicos convertendi sed nostros evertendi?

2. Hanc magis gloriam captant, si stantibus ruinam, non si iacentibus elevationem operentur. Quoniam et ipsum opus eorum non de suo proprio aedificio venit sed de veritatis destructione, nostra suffodiunt ut sua aedificent:

3. adime illis legem Moysi et prophetas et creatorem Deum, accusationem et loqui non habent.

4. Ita fit ut ruinas facilius operentur stantium aedificiorum quam exstructiones iacentium ruinarum.]

5. Ad haec solummodo opera humiles et blandi et summissi agunt. Ceterum nec suis praesidibus reverentiam noverunt.

6. Et hoc est quod scismata apud haereticos fere non sunt quia, cum sint, non parent: schisma est enim unitas ipsa.

7. Mentior si non etiam a regulis suis variant inter se dum unusquisque proinde suo arbitrio modulatur quae accepit, quemadmodum de suo arbitrio ea composuit ille qui tradidit.

8. Agnoscit naturam suam et originis suae morem profectus rei. Idem licuit Valentinianis quod Valentino, idem Marcionitis quod Marcioni, de arbitrio suo fidem innovare.

9. Denique penitus inspectae haereses omnes in multis cum auctoribus suis dissentientes deprehenduntur.

10. Plerique nec ecclesias habent, sine matre, sine sede, orbi fide, extorres, quasi sibilati vagantur.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL