Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Quintus Septimius Florens Tertullianus
De praescriptione haereticorum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XLIII.

1. Notata sunt etiam commercia haereticorum cum magis quam plurimis, cum circulatoribus, cum astrologis, cum philosophis, curiositati scilicet deditis.

2. Quaerite et invenietis ubique meminerunt. Adeo et de genere conversationis qualitas fidei aestimari potest: doctrinae index disciplina est.

3. Negant Deum timendum: itaque libera sunt illis omnia et soluta.

4. Ubi autem Deus non timetur nisi ubi non est? ubi Deus non est, nec veritas ulla est; ubi veritas nulla est, merito et talis disciplina est.

5. At ubi Deus, ibi metus in Deum qui est initium sapientiae. Ubi metus in Deum, ibi gravitas honesta et diligentia attonita et cura sollicita et adlectio explorata et communicatio deliberata et promotio emerita et subiectio religiosa et apparitio devota et processio modesta, et ecclesia unita et Dei omnia.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL