Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Quintus Septimius Florens Tertullianus
De praescriptione haereticorum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XLIV.

1. Proinde haec pressioris apud nos testimonia disciplinae ad probationem veritatis accedunt, a qua divertere nemini expedit qui meminerit futuri iudicii, quo omnes nos necesse est apud Christi tribunal astare, reddentes rationem in primis fidei ipsius.

2. Quid ergo dicent, qui illam stupraverint adulterio haeretico virginem traditam a Christo?

3. Credo allegabunt nihil unquam sibi ab illo vel apostolis eius, de saevis et perversis doctrinis futuris praenuntiatum et de cavendis abominandisque praeceptum.

4. Agnoscant suam potius culpam quam illorum qui non ante praestruxerunt.

5. Adicient praeterea multa de auctoritate cuiusque doctoris haeretici: signis illos maxime doctrinae suae fidem confirmasse, mortuos suscitasse, debiles reformasse, futura significasse uti merito apostoli crederentur.

6. Quasi nec hoc scriptum sit venturos multos qui etiam virtutes maximas ederent ad fallaciam muniendam corruptae praedicationis. Itaque veniam merebuntur.

7. Si vero memores dominicarum et apostolicarum [scripturarum et] denuntiationum in fide integra steterint, credo de venia periclitabuntur respondente Domino:

8. 'Praenuntiaveram plane futuros fallaciae magistros in meo nomine et prophetarum et apostolorum etiam, et discentibus meis eadem ad vos praedicare mandaveram.

9. Semel evangelium et eiusdem regulae doctrinam apostolis meis delegaveram. Sed cum vos non crederetis, libuit mihi postea aliqua inde mutare.

10. Resurrectionem promiseran etiam carnis sed recogitavi ne implere non possem. Natum me ostenderam ex virgine sed postea turpe mihi visum est.

11. Patrem dixeram qui solem et pluvias fecit, sed alius me pater melior adoptavit. Prohibueram vos aurem accommodare haereticis sed erravi.'

12. Talia capit opinari eos qui exorbitant et fidei veritatis periculum non cavent.

13. Sed nunc quidem generaliter actum est a nobis adversus haereses omnes certis et iustis et necessariis praescriptionibus repellendas a conlatione scripturarum.

14. De reliquo si Dei gratia adnuerit etiam specialiter quibusdam respondebimus.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL