| Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
| Quintus Septimius Florens Tertullianus De praescriptione haereticorum IntraText CT - Text |
1. Febrem denique inter ceteros mortiferos et cruciarios exitus erogando homini deputatam neque quia est miramur, est enim, neque quia erogat hominem, ad hoc enim est.
2. Proinde haereses ad languorem et interitum fidei productas si expavescimus hoc posse, prius est ut expavescamus hoc eas esse quae dum sunt, habent posse et dum possunt, habent esse.
3. Sed enim febrem, ut malum et de causa et de potentia sua, ut notum est, abominamur potius quam miramur et quantum in nobis est praecavemus, non habentes abolitionem eius in nostra potestate.
4. Haereses vero mortem aeternam et maioris ignis ardorem inferentes malunt quidam mirari quod hoc possint, quam devitare ne possint, cum habeant devitandi potestatem.
5. Ceterum nihil valebunt, si illas tantum valere non mirentur. Aut enim dum mirantur in scandalum subministrantur, aut quia scandalizantur, ideo mirantur quasi quod tantum valeant ex aliqua veniat veritate.
6. Mirum scilicet ut malum vires suas habeat, nisi quod haereses apud eos multum valeant qui in fide non valent.
7. In pugna pugilum et gladiatorum plerumque non quia fortis est vincit quis aut quia non potest vinci, sed quoniam ille qui victus est nullis viribus fuit : adeo idem ille victor bene valenti postea comparatus, etiam superatus recedit.
8. Non aliter haereses de quorumdam infirmitatibus habent quod valent, nihil valentes, si in bene valentem fidem incurrant.