| Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
| Quintus Septimius Florens Tertullianus De praescriptione haereticorum IntraText CT - Text |
1. Hae sunt doctrinae hominum et daemoniorum prurientibus auribus natae de ingenio sapientiae saecularis quam Dominus stultitiam vocans stulta mundi in confusionem etiam philosophiae ipsius elegit.
2. Ea est enim materia sapientiae saecularis, temeraria interpres divinae naturae et dispositionis.
3. Ipsae denique haereses a philosophia subornantur. Inde aeones et formae nescio quae infinitae et trinitas hominis apud Valentinum: Platonicus fuerat. Inde Marcionis deus, melior de tranquillitate: a Stoicis venerat.
4. Et ut anima interire dicatur : Epicurus observatur; et ut carnis restitutio negetur, de una omnium philosophorum schola sumitur; et ubi materia cum Deo aequatur, Zenonis disciplina est; et ubi aliquid de igneo deo adlegatur, Heraclitus intervenit.
5. Eadem materia apud haereticos et philosophos volutatur, idem retractatus implicantur : unde malum et quare? et unde homo et quomodo? et quod proxime Valentinus proposuit : unde deus? scilicet de Enthymesi et ectromate.
6. Miserum Aristotelen! qui illis dialecticam instituit, artificem struendi et destruendi, versipellem in sententiis, coactam in coniecturis, duram in argumentis, operariam contentionum, molestam etiam sibi ipsam, omnia retractantem ne quid omnino tractaverit.
7. Hinc illae fabulae et genealogiae interminabiles et quaestiones infructuosae et sermones serpentes velut cancer, a quibus nos apostolus refrenans nominatim philosophiam [et inanem seductionem] contestatur caveri oportere scribens ad Colossenses : Videte ne qui sit circumveniens vos per philosophiam et inanem seductionem, secundum traditionem hominum, praeter providentiam Spiritus sancti.
8. Fuerat Athenis et istam sapientiam humanam affectatricem et interpolatricem veritatis de congressibus noverat, ipsam quoque in suas haereses multipartitam varietate sectarum invicem repugnantium.
9. Quid ergo Athenis et Hierosolymis? quid academiae et ecclesiae? quid haereticis et christianis?
10. Nostra institutio de porticu Solomonis est qui et ipse tradiderat Dominum in simplicitate cordis esse quaerendum.
11. Viderint qui Stoicum et Platonicum et dialecticum christianismum protulerunt.
12. Nobis curiositate opus non est post Christum Iesum nec inquisitione post evangelium.
13. Cum credimus, nihil desideramus ultra credere. Hoc enim prius credimus non esse quod ultra credere debeamus.