Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Quintus Septimius Florens Tertullianus
De praescriptione haereticorum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

VIII.

1. Venio itaque ad illum articulum quem et nostri praetendunt ad ineundam curiositatem et haeretici inculcant ad importandam scrupulositatem.

2. Scriptum est, inquiunt quaerite et invenietis.

3. Quando hanc vocem Dominus emisit, recordemur. Puto in primitiis ipsis doctrinae suae cum adhuc dubitaretur apud omnes an Christus esset, cum adhuc nec Petrus illum Dei filium pronuntiasset, cum etiam Ioannes de illo certus esse desisset.

4. Merito ergo tunc dictum est : quaerite et invenietis, quando quaerendus adhuc erat qui adhuc agnitus non erat, et hoc quantum ad Iudaeos.

5. Ad illos enim pertinet totus sermo suggillationis istius qui habebant ubi quaererent Christum.

6. Habent, inquit, Moysen et Heliam, id est legem et prophetas Christum praedicantes secundum quod et alibi aperte : scrutamini scripturas in quibus salutem speratis; illae enim de me loquuntur. Hoc erit quaerite et invenietis.

7. Nam et sequentia in Iudaeos competere manifestum est: pulsate et aperietur vobis.

8. Iudaei retro penes Deum fuerant, dehinc eiecti ob delicta extra Deum esse coeperunt;

9. nationes vero nunquam penes Deum nisi stillicidium de situla et pulvis ex area et foris semper.

10. Itaque qui foris semper, quomodo pulsabit eo ubi nunquam fuit? quam ianuam novit in quam nec receptus nec eiectus aliquando? an qui scit se intus fuisse et foras actum, is potius pulsabit et ostium novit ?

11. Etiam, petite et accipietis ei competit qui sciebat a quo esset petendum, a quo et erat aliquid repromissum, a Deo scilicet Abraham, Isaac et Iacob, quem nationes magis non noverant quam ullam repromissionem eius.

12. Et adeo ad Israel loquebatur: non sum, inquit, missus nisi ad oves perditas domus Israel.

13. Nondum canibus iactabat panem filiorum, nondum in viam nationum ire mandarat.

14. Siquidem in fine praecepit, ut vaderent ad docendas et tinguendas nationes, consecuturi mox Spiritum sanctum Paraclitum qui illos deducturus esset in omnem veritatem. Et hoc ergo illos facit.

15. Quodsi nationibus destinati doctores apostoli ipsi quoque doctorem consecuturi erant paracletum, multo magis vacabit erga nos quaerite et invenientis, quibus ultro erat obventura doctrina per apostolos et ipsis apostolis per Spiritum sanctum.

16. Omnia quidem dicta Domini omnibus posita sunt, per aures Iudaeorum ad nos transierunt sed pleraque in personas directa, non proprietatem admonitionis nobis constituerunt, sed exemplum.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL