Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Quintus Septimius Florens Tertullianus
De praescriptione haereticorum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

IX.

1. Cedo nunc sponte de gradu isto. Omnibus dictum sit, quaerite et invenietis; tamen et hic expedit sensus certa re cum interpretationis gubernaculo.

2. Nulla vox divina ita dissoluta est et diffusa ut verba tantum defendantur et ratio verborum non constituatur.

3. Sed inprimis hoc propono, unum utique et certum aliquid institutum esse a Christo, quod credere omni modo debeant nationes et idcirco quaerere ut possint, cum invenerint, credere.

4. Unius porro et certi instituti infinita inquisitio non potest esse; quaerendum est donec invenias et credendum ubi inveneris, et nihil amplius nisi custodiendum quod credidisti, dum hoc insuper credis, aliud non esse credendum ideoque nec requirendum cum id inveneris et credideris quod ab eo institutum est, qui non aliud tibi mandat inquirendum quam quod instituit.

5. De hoc quidem, si quis dubitat, constabit penes nos esse id quod a Christo institutum est.

6. Interim ex fiducia probationis praevenio admonens quosdam, nihil esse quaerendum ultra quod crediderunt, id esse, quod quaerere debuerunt, ne quaerite et invenietis sine disciplina rationis interpretentur.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL