Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Quintus Septimius Florens Tertullianus
De praescriptione haereticorum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XI.

1. Impune erratur nisi delinquatur, quamvis et errare delinquere est; impune, inquam, vagatur qui nihil deserit.

2. At enim si quod debui credere credidi et aliud denuo puto requirendum, spero utique aliud esse inveniendum, nullo modo speraturus istud nisi quia aut non credideram qui videbar credidisse aut desii credidisse.

3. Ita fidem meam deserens, negator invenior. Semel dixerim : nemo quaerit nisi qui aut non habuit aut perdidit.

4. Perdiderat unam ex decem drachmis anus illa et ideo quaerebat : ubi tamen invenit, quaerere desiit.

5. Panem vicinus non habebat et ideo pulsabat : ubi tamen apertum est ei et accepit, pulsare cessavit.

6. Vidua a iudice petebat audiri quia non admittebatur : sed ubi audita est, hactenus institit.

7. Adeo finis est et quaerendi et pulsandi et petendi. Petenti enim dabitur, inquit, et pulsanti aperietur et quaerenti invenietur.

8. Viderit qui quaerit semper quia non invenit; illic enim quaerit ubi non invenietur.

9. Viderit qui semper pulsat quia numquam aperietur : illuc enim pulsat ubi nemo est.

10. Viderit qui semper petit quia numquam audietur; ab eo enim petit qui non audit.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL