| Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
| Quintus Septimius Florens Tertullianus De praescriptione haereticorum IntraText CT - Text |
1. Ceterum manente forma eius in suo ordine quantumlibet quaeras et tractes et omnem libidinem curiositatis effundas, si quid tibi videtur vel ambiguitate pendere vel obscuritate obumbrari :
2. est utique frater aliqui doctor gratia scientiae donatus, est aliqui inter exercitatos conversatus, aliqui tecum, curiosius tamen quaerens. Novissime ignorare melius est ne quod non debeas noris quia quod debeas nosti.
3. Fides, inquit, tua te salvum fecit, non exercitatio scripturarum.
4. Fides in regula posita est, habet legem et salutem de observatione legis. Exercitatio autem in curiositate consistit, habens gloriam solam de peritiae studio.
5. Cedat curiositas fidei, cedat gloria saluti. Certe aut non obstrepant aut quiescant. Adversus regulam nihil scire omnia scire est.
6. Ut non inimici essent veritatis haeretici, ut de refugiendis eis non praemoneremur, quale est conferre cum hominibus qui et ipsi adhuc se quaerere profiteantur?
7. Si enim vere adhuc quaerunt, nihil adhuc certi repererunt, et ideo quaecumque videntur interim tenere, dubitationem suam ostendunt, quamdiu quaerunt.
8. Itaque tu, qui perinde quaeris, spectans ad eos qui et ipsi quaerunt, dubius ad dubios, incertus ad incertos, caecus a caecis in foveam deducaris necesse est.
9. Sed cum decipiendi gratia praetendunt se adhuc quaerere ut nobis per sollicitudinis iniectionem tractatus suos insinuent, denique ubi adierint ad nos statim quae dicebant quaerenda esse defendunt, iam illos sic debemus refutare ut sciant nos non Christo, sed sibi negatores esse.
10. Cum enim quaerunt adhuc, nondum tenent; cum autem nondum tenent, nondum crediderunt; cum autem nondum credideruntm non sunt christiani.
11. At cum tenent quidem et credunt, quaerendum tamen dicunt ut defendant.
12. Antequam defendant, negant quod credunt, confitentes se nondum credidisse dum quaerunt.
13. Qui ergo nec sibi sunt christiani, quanto magis nobis? Qui per fallaciam veniunt, qualem fidem disputant? Cui veritati patrocinantur qui eam a mendacio inducunt?
14. 'Sed ipsi de scripturis agunt, et de scripturis suadent'? Aliunde scilicet loqui possent de rebus fidei nisi ex literis fidei?