Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Quintus Septimius Florens Tertullianus
De praescriptione haereticorum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XVI.

1. Hoc de consilio diffidentiae aut de studio aliter ineundae constitutionis induxerim, nisi ratio constiterit, inprimis illa, quod fides nostra obsequium apostolo debeat prohibenti quaestiones inire, novis vocibus aures accommodare, haereticum post unam correptionem convenire, non post disputationem.

2. Adeo interdixit disputationem correptionem designans causam haeretici conveniendi. Et hoc unam, scilicet quia non est christianus, ne more christiani semel et iterum, et sub duobus aut tribus testibus castigandus videretur, cum ob hoc sit castigandus propter quod non sit cum illo disputandum. Dehinc quoniam nihil proficiat congressio scripturarum, nisi plane ut aut stomachi quis ineat eversionem, aut cerebri.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL