Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Quintus Septimius Florens Tertullianus
De praescriptione haereticorum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XVIII.

1. Ille vero, si quis est cuius causa in congressum descendis scripturarum ut eum dubitantem confirmes, ad veritatem an magis ad haereses deverget?

2. Hoc ipso motus quod te videat nihil promovisse, aequo gradu negandi et defendendi diversa parte, statu certe pari, altercatione incertior discedet, nesciens quam haeresin iudicet.

3. Haec utique et ipsi habent in nos retorquere. Necesse est enim et illos dicere a nobis potius adulteria scripturarum et expositionum mendacia inferri, qui proinde sibi defendant veritatem.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL