Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Quintus Septimius Florens Tertullianus
De praescriptione haereticorum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XX.

1. Christus Iesus, Dominus noster, permittat dicere interim, quisquis est, cuiuscumque Dei filius, cuiuscumque materiae homo et Deus, cuiuscumque fidei praeceptor, cuiuscumque mercedis repromissor,

2. quid esset, quid fuisset, quam patris voluntatem administraret, quid homini agendum determinaret, quamdiu in terris agebat, ipse pronuntiabat sive populo palam, sive discentibus seorsum, ex quibus duodecim praecipuos lateri suo allegerat destinatos nationibus magistros.

3. Itaque uno eorum decusso reliquos undecim digrediens ad patrem post resurrectionem iussit ire et docere nationes tinguendas in Patrem et in Filium et in Spiritum sanctum.

4. Statim igitur apostoli - quos haec appellatio missos interpretatur - adsumpto per sortem duodecimo Matthia in locum Iudae ex auctoritate prophetiae quae est in psalmo David, consecuti promissam vim Spiritus sancti ad virtutes et eloquium, primo per Iudaeam contestata fide in Iesum Christum et ecclesiis institutis, dehinc in orbem profecti eamdem doctrinam eiusdem fidei nationibus promulgaverunt.

5. Et perinde ecclesias apud unamquamque civitatem condiderunt, a quibus traducem fidei et semina doctrinae ceterae exinde ecclesiae mutuatae sunt et cottidie mutuantur ut ecclesiae fiant.

6. Ac per hoc et ipsae apostolicae deputantur ut soboles apostolicarum ecclesiarum.

7. Omne genus ad originem suam censeatur necesse est. Itaque tot ac tantae ecclesiae una est illa ab apostolis prima, ex qua omnes.

8. Sic omnes primae et omnes apostolicae, dum una omnes. Probant unitatem communicatio pacis et appellatio fraternitatis et contesseratio hospitalitatis.

9. Quae iura non alia ratio regit quam eiusdem sacramenti una traditio.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL