| Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
| Quintus Septimius Florens Tertullianus De praescriptione haereticorum IntraText CT - Text |
1. Sed quoniam tam expedita probatio est ut si statim proferatur, nihil iam sit retractandum, ac si prolata non sit a nobis, locum interim demus diversae parti, si quid putant ad infirmandam hanc praescriptionem movere se posse.
2. Solent dicere non omnia apostolos scisse, eadem agitati dementia qua susum rursus convertunt, omnia quidem apostolos scisse sed non omnia omnibus tradidisse, in utroque Christum reprehensioni inicientes qui aut minus instructos aut parum simplices apostolos miserit.
3. Quis igitur integrae mentis credere potest aliquid eos ignorasse quos magistros Dominus dedit, individuos habens in comitatu in discipulatu in convictu, quibus obscura quaeque seorsum disserebat, illis dicens datum esse cognoscere arcana quae populo intelligere non liceret?
4. Latuit aliquid Petrum, aedificandae ecclesiae petram dictum, claves regni caelorum consecutum et solvendi et alligandi in caelis et in terris potestatem?
5. Latuit et Ioannem aliquid, dilectissimum Domino, pectori eius incubantem cui soli Dominus Iudam traditorem praemonstravit, quem loco suo filium Mariae demandavit?
6. Quid eos ignorasse voluit quibus etiam gloriam suam exhibuit, et Moysen et Heliam et insuper de caelo patris vocem? non quasi ceteros reprobans sed quoniam in tribus testibus stabit omne verbum.
7. Ignoraverunt itaque et illi quibus post resurrectionem quoque in itinere omnes scripturas disserere dignatus est.
8. Dixerat plane aliquando: Multa habeo adhuc loqui vobis, sed non potestis modo ea sustinere,
9. tamen adiiciens: Cum venerit ille spiritus veritatis, ipse vos deducet in omnem veritatem, ostendit illos nihil ignorasse quos omnem veritatem consecuturos per spiritum veritatis repromiserat.
10. Et utique implevit repromissum, probantibus actis apostolorum descensum spiritus sancti.
11. Quam scripturam qui non recipiunt nec spiritus sancti esse possunt, qui necdum spiritum sanctum possunt agnoscere discentibus missum. Sed nec ecclesiam se defendere qui, quando et quibus incunabulis institutum est hoc corpus, probare non habent.
12. Tanti est enim illis non habere probationes eorum quae defendunt, ne pariter admittantur traductiones eorum quae mentiuntur.