| Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
| Quintus Septimius Florens Tertullianus De praescriptione haereticorum IntraText CT - Text |
1. Proponunt ergo ad suggillandam ignorantiam aliquam apostolorum quod Petrus et qui cum eo reprehensi sunt a Paulo.
2. 'Adeo', inquiunt, 'aliquid eis defuit', ut ex hoc etiam illud struant potuisse postea pleniorem scientiam supervenire, qualis obvenerit Paulo reprehendendi antecessores.
3. Possum et hic acta apostolorum repudiantibus dicere: 'Prius est ut ostendatis quis iste Paulus et quid ante apostolum et quomodo apostolus', quatenus et alias ad quaestiones plurimum eo utuntur.
4. Neque enim, si ipse se apostolum de persecutore profitetur, sufficit unicuique examinate credenti, quando nec Dominus ipse de se testimonium dixerit.
5. Sed credant sine scripturis ut credant adversus scripturas. Tamen doceant ex eo quod allegant Petrum a Paulo reprehensum aliam evangelii formam a Paulo superductam citra eam quam praemiserat Petrus et ceteri.
6. Atquin demutatus in praedicatorem de persecutore deducitur ad fratres a fratribus ut unus ex fratribus, ad illos ab illis, qui ab apostolis fidem induerant.
7. Dehinc, sicut ipse enarrat, ascendit Hierosolymam cognoscendi Petri causa, ex officio et iure scilicet eiusdem fidei et praedicationis.
8. Nam et illi non essent mirati de persecutore factum praedicatorem si aliquid contrarium praedicaret nec Dominum praeterea magnificassent quia adversarius eius Paulus obvenerat.
9. Itaque et dexteram ei dederunt, signum concordiae et convenientiae, et inter se distributionem officii ordinaverunt, non separationem evangelii nec ut aliud alter sed ut aliis alter praedicarent, Petrus in circumcisionem, Paulus in nationes.
10. Ceterum si reprehensus est Petrus quod, cum convixisset ethnicis, postea se a convictu eorum separabat personarum respectu, utique conversationis fuit vitium, non praedicationis.
11. Non enim ex hoc alius Deus quam creator et alius Christus quam ex Maria, et alia spes quam resurrectio annuntiabatur.