Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Quintus Septimius Florens Tertullianus
De praescriptione haereticorum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XXIV.

1. Non mihi tam bene est, immo non mihi tam male est ut apostolos committam.

2. Sed quoniam perversissimi isti illam reprehensionem ad hoc obtendunt ut suspectam faciant doctrinam superiorem, respondebo quasi pro Petro: ipsum Paulum dixisse factum se esse omnibus omnia, Iudaeis Iudaeum, non Iudaeis non Iudaeum ut omnes lucrificaret.

3. Adeo pro temporibus et personis et causis quaedam reprehendebant, in quae et ipsi aeque pro temporibus et personis et causis committebant, quemadmodum si et Petrus reprehenderet Paulum quod prohibens circumcisionem circumciderit ipse Timotheum.

4. Viderint qui de Apostolis iudicant. Bene quod Petrus Paulo et in martyrio adaequatur.

5. Sed et si in tertium usque caelum ereptus Paulus et in paradisum delatus audiit quaedam illic, non possunt videri fuisse quae illum in aliam doctrinam instructiorem praestarent, cum ita fuerit condicio eorum ut nulli hominum proderentur.

6. Quod si ad alicuius conscientiam manavit nescio quid illud et hoc se aliqua haeresis sequi affirmat aut Paulus secreti proditi reus est, aut et alius postea in paradisum ereptus debet ostendi cui permissum sit eloqui quae Paulo mutire non licuit.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL