Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Quintus Septimius Florens Tertullianus
De praescriptione haereticorum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XXV.

1. Sed, ut diximus, eadem dementia est cum confitentur quidem nihil apostolos ignorasse nec diversa inter se praedicasse, non tamen omnia volunt illos omnibus revelasse.

2. Quaedam enim palam et universis, quaedam secreto et paucis demandasse quia et hoc verbo usus est Paulus ad Timotheum: O Timothee, depositum custodi, et rursum: Bonum depositum serva.

3. Quod hoc depositum est? tacitum ut alteri doctrinae deputetur?

4. An illius denuntiationis, de qua ait: Hanc denuntiationem commendo apud te, filiole Timothee?

5. Item illius praecepti de quo ait: Denuntio tibi ante Deum, qui vivificat omnia et Iesum Christum, qui testatus est sub Pontio Pilato bonam confessionem, custodias praeceptum?

6. Quod autem praeceptum et quae denuntiatio? Ex supra et infra scriptis intelligere erat, non nescio quid subostendi hoc dicto de remotiore doctrina sed potius inculcari de non admittenda alia praeter eam quam audierat ab ipso, et puto coram multis, inquit, testibus.

7. Quos multos testes si nolunt ecclesiam intelligi, nihil interest, quando nihil tacitum fuerit quod sub multis testibus proferebatur.

8. Sed nec quia voluit illum haec fidelibus hominibus demandare, qui idonei sint et alios docere, id quoque ad argumentum occulti alicuius evangelii interpretandum est.

9. Nam cum dicit haec, de eis dicit de quibus in praesenti scribebat; de occultis autem, ut de absentibus apud conscientiam, non haec sed illa dixisset.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL