Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Quintus Septimius Florens Tertullianus
De praescriptione haereticorum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XXVI.

1. Porro consequens erat, ut cui demandabat evangelii administrationem, non passim nec inconsiderate administrandam adiceret secundum dominicam vocem 'ne margaritam porcis et sanctum canibus iactaret'.

2. Dominus palam edixit, sine ulla significatione alicuius taciti sacramenti; ipse praeceperat si quid in tenebris et in abscondito audissent, in luce et in tectis praedicarent.

3. Ipse per similitudinem praefiguraverat ne unam mnam, id est unum verbum eius, sine fructu in abdito reservarent.

4. Ipse docebat lucernam non sub modium abstrudi solere sed in candelabrum constitui ut luceat omnibus qui in domo sunt.

5. Haec apostoli aut neglexerunt aut minime intellexerunt si non adimpleverunt abscondentes aliquid de lumine, id est, de Dei verbo et Christi sacramento.

6. Neminem, quod scio verebantur, non Iudaeorum vim, non ethnicorum. Quo magis utique in ecclesia libere praedicabant qui in synagogis et in locis publicis non tacebant.

7. Immo neque Iudaeos convertere neque ethnicos inducere potuissent nisi, quod credi ab eis volebant, ordine exponerent.

8. Multo magis iam credentibus ecclesiis nihil subtraxissent quod aliis paucis seorsum demandarent.

9. Quamquam, etsi quaedam inter domesticos, ut ita dixerim, disserebant, non tamen ea fuisse credendum est, quae aliam regulam fidei superducerent, diversam et contrariam illi quam catholicae in medium proferebant,

10. ut alium Deum in ecclesia dicerent, alium in hospitio, aliam Christi substantiam designarent in aperto, aliam in secreto, aliam spem resurrectionis apud omnes annuntiarent, aliam apud paucos,

11. cum ipsi obsecrarent in epistulis suis, ut idipsum et unum loquerentur omnes et non essent scismata et dissensiones in ecclesia, quia sive Paulus sive alii, eadem praedicarent.

12. Alioquin meminerant, Sit sermo vester, est est, non non. Nam quod amplius hoc, a malo est, ne evangelium in diversitate tractarent.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL