| Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
| Quintus Septimius Florens Tertullianus De praescriptione haereticorum IntraText CT - Text |
1. Si ergo incredibile est vel ignorasse apostolos plenitudinem praedicationis vel non omnem ordinem regulae omnibus edidisse, videamus ne forte apostoli quidem simpliciter et plene, ecclesiae autem suo vitio aliter acceperint quam apostoli proferebant.
2. Omnia ista scrupulositatis incitamenta invenias praetendi ab haereticis.
3. Tenent correptas ab apostolo ecclesias: O insensati Galatae, quis vos fascinavit? et: Tam bene currebatis, quis vos impediit? ipsumque principium: Miror, quod sic tam cito transferemini ab eo qui vos vocavit in gratia, ad aliud evangelium;
4. item ad Corinthios scriptum quod essent adhuc carnales qui lacte educarentur, nondum idonei ad pabulum, qui putarent se scire aliquid quando nondum scirent quemadmodum scire oporteret.
5. Cum correptas ecclesias opponunt, credant et emendatas.
6. Sed et illas recognoscant de quarum fide et scientia et conversatione apostolus gaudet et Deo gratias agit; quae tamen hodie cum illis correptis unius institutionis iura miscent.