Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Quintus Septimius Florens Tertullianus
De praescriptione haereticorum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XXVIII.

1. Age nunc, omnes erraverint, deceptus sit et apostolus de testimonio reddendo quibusdam ; nullam respexerit Spiritus sanctus uti eam in veritatem deduceret, ad hoc missus a Christo, ad hoc postulatus de patre ut esset doctor veritatis. Neglexerit officium Dei villicus, Christi vicarius, sinens ecclesias aliter interim intelligere, aliter credere quod ipse per apostolos praedicabat; ecquid verisimile est ut tot ac tantae in unam fidem erraverint?

2. Nullus inter multos eventus unus est exitus: variasse debuerat error doctrinae ecclesiarum.

3. Ceterum quod apud multos unum invenitur, non est erratum sed traditum.

4. Audeat ergo aliquis dicere illos errasse qui tradiderunt!




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL