Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Quintus Septimius Florens Tertullianus
De praescriptione haereticorum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XXIX.

1. Quoquo modo sit erratum, tamdiu utique regnavit error, quamdiu haereses non erant.

2. Aliquos Marcionitas et Valentinianos liberanda veritas expectabat.

3. Interea perperam evangelizabatur, perperam credebatur, tot milia milium perperam tincta, tot opera fidei perperam ministrata, tot virtutes, tot charismata perperam operata, tot sacerdotia, tot ministeria perperam functa, tot denique martyria perperam coronata.

4. Aut si non perperam nec in vacuum, quale est ut ante res Dei currerent quam cuius Dei notum esset? ante christiani quam Christus inventus? Ante haereses quam vera doctrina?

5. Sed enim in omnibus veritas imaginem antecedit, post rem similitudo succedit.

6. Ceterum satis ineptum ut prior in doctrina haeresis habeatur, vel quoniam ipsa est quae futuras haereses et cavendas praenuntiabat.

7. Ad eius doctrinae ecclesiam scriptum est, immo ipsa doctrina ad ecclesiam suam scribit: Et si angelus de caelo aliter evangelizaverit citra quam nos, anathema sit.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL